Lukinich Imre: Podmaniczky család oklevéltára. II. (Budapest, 1939.)

curribus profecti sumus, usque vicum Ozorowecz, ibique nos inceperunt cedere, vapulare et secare. Item providus Nicolaus Boboczky iudex civitatis Trinchiniensis citatus, examinatus íassus est sub iura­mento isto modo: quod cum ego de oppido Bathowecz (I) 1 reversus sum de nundinis, adhuc in via existens, audivi, quod huzarones et quidam jaskodnyak vocati domini Valentini Therek quendam doctorem de montanis et dominum presbiterum in oppido Baan in cathena ligatos habuerunt et tenuerunt, quos taxarunt, tandem veniendo ad domum meam, nondum autem venerant cives de montanis cum mercatoribus de Morauia ex nundinis; venientes vero interrogabant me, si esset secure pergere per oppidum Baan. Quibus dixi: non est securum, ut iretis per oppidum Baan, quum ibidem sunt huzarones et pedites domini Valentini Therek et habent captivos quendam doctorem de montanis et unum sacerdotem et volunt ipsos taxare. Postmodum Martinus Lepskeren de Bistricia et Jacobus Zednyczek de Frystaczek 2 iverunt ad castrum et petierunt domi­num capitaneum Sebastianum Ryby, ut daret eisdem salvum conductum pro pecuniis ipsorum usque posses­sionem Vestenycz, quibus dominus capitaneus dedit, sed ego ignoro qualiter. Iterum autem secunda die iam venientes de oppido Baan post direptionem bonorum eorundem ivit ad Joannem Koczkowsky, protunc iudicem ipse Martinus Lepskeren interrogavitque eun­dem, si aliqua bona haberent ipsi cives de oppido Baan et iudex non dixit et Martinus Lepskeren ascendit ad castrum, ipse bene scit, quid petiit capitaneum ratione vero detentionis pannorum civium oppidi Baan, ego ignoro, si capitaneus aut quis altér detinuit, sed hoc bene scio, quod ipse Lepskeren ad dominum capita­neum ambulabat. Item Simon Merawy, Wolfgangus aurifaber, Marti­nus Prstek, Georgius Kotussa, Georgius Kolaczansky consules civitatis Trinchiniensis citati, examinati fassi sunt, sub iuramento unanimiter isto modo, quantum 1 Elírási hiba : Banovec (Bán) helyett. 2 Az oklevél elején Frysstak-nak van írva. L. u. ott a megfelelő jegyzetet.

Next

/
Oldalképek
Tartalom