Lukinich Imre: Podmaniczky család oklevéltára. II. (Budapest, 1939.)

Primo : Quod S. Regia Maiestas nobis, dicto Joanni de Podmanyn, fratribus, amicis et servitoribus nobis adhaerentibus de omnibus his, quae contra S. Regiam Maiestatem et eius maiestatis subditos tempore istorum disturbiorum fecerimus, gratiam et S. Maiestatis clementiam condonare dignabitur. Et nos dictus Joannes de Podmanyn, fratres, amici et ser­vitores nostri post datam S. Maiestatis gratiam ac agnitam huiusmodi clementiam, fidem, fidelitatem et obedientiam, instar aliorum dominorum baronum et regnicolarum fidelium subditorum dietae Regiae Maie­statis in hoc regno Hungáriáé existentium, facere et exhibere debebimus et tenebimur. Secundo: Si Regia Maiestas ex bonis nostris, fratrum, amicorum et servitorum nostrorum ubicunque existentium aliquid cuipiam condonare dignata fuisset, talis donatio vana, cassa et viribus destituta esse debebit. Praeterea si Suae Maiestati, uti regi Hungáriáé aliqua iustitia ad praenominatorum bona esset, tunc Regia Maiestas nos novo donationis titulo gratiose providere dignabitur. Tertio : Quodcum castrum Lednytz 1 in comitatu Trinchiniensi existens his temporibus periculosis ad manus nostras pervenerit, ad quod castrum nos etiam specialem iustitiam habemus, spectabilis et magnificus dominus Johannes Catzianer ex praemissa Regiae Maiestatis auctoritate, qua in regno Hungáriáé fungitur, nobis concessit, ut nos saepedictus Johannes de Pod­manyn, fratres nostri huiusmodi castrum per hoc tempus disturbiorum, usque quo ad bonam tranquillitatem hoc regnum redeat, paciíice tenere et possidere valeamus, quo commodius dictum castrum per nos tueatnr quam prius. Sed si ratione dicti castri dominus Wolfgangus comes de Sancto Georgio et de Bozyn, vei consors illius domina Zoffia 2 nobiscum dicto Joanne de Podmanyn 1 Lednice vára, mint ismeretes, 1466-ban zálogbirtokként a Podmaniczky-család kezére jutott. V. ö. Podmaniczky-Oklt. I. k. XL—XLI. 11. V. ö. azonfelül jelen kötet 190. sz. ok­levelével 2 Bazini és Szentgyörgyi Farkas második felesége Zábláti Lőrinc leánya Zsófia volt, Ákosházi Sárkánv Ambrus özvegye. (Budai F. : III. 241. 1. és Ila Bálint: id. tan. Turul, 1927. 64. 1.)

Next

/
Oldalképek
Tartalom