Lukinich Imre: Podmaniczky család oklevéltára. II. (Budapest, 1939.)
agere deberent, interim antequam ad concordiam in hoc regno Hungáriáé veniet, idipsum per bonos dominos et nuncios facere possunt. Si vero minus fieret, tunc cum hac re differendum erit usque dum hoc regnum pacabitur. Ubi tandem secundúm consuetudinem regni iustitia mediante ex parte saepedicti castri procedi potest. In facto vero castri Hryczow, 1 si legitimus haeres habere voluerit et iure mediante requirere, facultatem habeat, solutis tamen propter munitionem expensis, facta tranquillitate regni. Quarto : Ex quo Regia Maiestas quondam reverendissimo domino Stephano de Podmanyn, episcopo Nitriensi, patruo nostro, qui etiam tutor noster fűit, pro certo argento, quod nobis pertinuit, teneretur et deberet, 2 quemadmodum litterae obligatoriae a Sua Maiestate datae sonant, rursus etiam debitum illud, quod serenissimus rex Ludovicus piae memoriae, patri nostro domino Michaeli de Podmanyn impignoravit, 3 quod regia maiestas necessitate exposcente in castro Nittriensi accepit, sepulchrum videlicet argenteum, 4 quae dicta debita ad quattuor milia florenorum auri iusti et veri ponderis sese extendunt, hoc adiecto: quod S. Maiestas nos Joannem de Podmanyn, fratres nostros, vei iegitimos successores, de huiusmodi summa in Marchionatu Moraviae per dominum capitaneum, sive alios illic Moraviae existentes, secundum consuetudinem iurium praefati marchionatus litteris in pergameno patentibus, nos certiores reddat et contentos de praefata summa faciat. Et nos Joannes de Podmanyn litteras obligatorias regias Suae Maiestati reddere et restituere debebimus. Quinto : Per biennium a pauperibus colonis de pertinentiis Bistrycz, Hrytzow, Lednytz, Bwdethyn castrorum et oppidum Baan et aliarum pertinentiarum amicorum nostrorum, circuitus adiacentium, nulla taxa a Regia Maiestate vei Suae Maiestatis capitaneos, 1 Hricso vára 1468-ban került a Podmaniczky-esalád birtokába. (Podmaniczky-Oklt. I. k. L\\ 1.) 2 L. jelen kötet 158. sz. oklevelét. 3 Az erre vonatkozó adatokat nem ismerjük. 4 „Sepultura beatorum Andreae et Benedicti", olvassuk az 1528-i jegyzékben. (L. a 159. sz. oklevelet.)