Lukinich Imre: Podmaniczky család oklevéltára. II. (Budapest, 1939.)
suas deserere non cogantur, quibus Vestris etc. me, dictumque comitatum diligenter commendo. Ex Leychovia, VIII. Februarii, anno Domini MDXXXIIII 0^ Joannes Catzianer eques auratus, capitaneus generális in Hungaria etc. Kívül: Spectabili, reverendo, magnificis, egregiis et nobilibus dominis sacratissimae Romanorum Hungáriáé et Bohemiae etc. regiae maiestatis, locumtenenti, consiliariis Chamerae et proventuum administratoribus regni Hungáriáé, dominis et amicis observandissimis et honorandis. Alatta : Praesentatae 20. Februarii, anno 1534. 195. Esztergom, 1534 februárius 18. Réway Ferenc jelentése a királyhoz, a János király biztosaival meginduló tárgyalásokról, továbbá Podmaniczky Jánossal és Kosztka Miklóssal folytatott alkudozásokról. Eredetije a bécsi Staatsarchivban. Hung. 1534. fasc. 24. Sacratissima etc. Efluxit iam mensis, quod solverim ex domo et venerim Syntaviam 1 ad dominum locumtenentem 2 pro instructione accipienda, illincque sat mature huc. Strigonium veniens una cum collega meo domino praeposito Strigoniensi aliisque nonnullis fidelibus Maiestatis Vestrae per adversam partém laesis, praesertim vero procuratoribus liberarum civitatum Maiestatis Vestrae partium superiorum non sine gravibus expensis, commissarios Joannis cogor expectare, 3 ex eo praesertim, ne si interim discederem, donec spes est de eorum adventu, possent de Maiestate Vestra suo more ipsi adversarii calumpniari. Quarta dies est hodie, quod datae sunt illis litterae salvi conductus domini capitanei 1 Sempte várkastély Szered szomszédságában. 2 Thurzó Elek 1532 október 4-e óta volt királyi helytartó. (Franki V. : A nádori és országbírói hivatal. Pest, 1863. 150.1.) 3 Vonatkozik a János-pártiakkal Esztergomban meginduló tárgyalásokra.