Lukinich Imre: Podmaniczky család oklevéltára. II. (Budapest, 1939.)
huius arcis 1 ad eorum postulata. Ego quo longius potero, exspectabo, tamen miseri causantes non est possibile, quod possint hic diu manere. Si domi fuissem istis diebus, ita mihi persuadeo, potuissem ipse Maiestati Vestrae plura servivisse, quam hic. Tractabam enim non sine bona spe cum Kozka et Podmanytzky. Id quod praetermittere coactus sum et nisi timuissem indignationem Maiestatis Vestrae, hoc tempore nemo me ad hanc provinciám obeundam flectere potuisset. Non enim est vulgare negotium, meo iudicio et propterea omnino personalem interessentiam meam requireret. Alterum istorum duorum, videlicet Kozkam, adeo mansuetum reddideram, ut iam una mecum ad reprimendam tirannidem ipsius Podmanytzky in defensionem fidelium subditorum Maiestatis Vestrae, qui scilicet ex eius gratia in comitatu Turociensi ditionis meae sunt, proinde atque pro suis ipsi Joanni Podmanytzky sese aperte opponere non formidabat. Inter meos servitores non secus, ac inter proprios versabatur et apertissime dicere audebat: si — inquit — dominus meus 2 rem suam Turcarum auxilio tuetur, quare ipse cristianum reiicerem patrocinium. Quantum fieri potest, in tanta distantia non sum defuturus, quod in officio teneam hominem. Tamen timeo astuciam Lasky, quem nunc in médium istorum duorum dissidentium audio profectum esse 3 et nunc de eliberando Nicolao Kozka, per hocque de assequenda etiam possessione castri Arwa partes suas interposuisse et magnopere laborare. 4 Res est valde periculosa, si continget castrum Arwa in manus ipsius Lasky devenire. Id quod per absentiam meam timendum est, ne minori laboré consequatur, nolui haec Maiestatem Vestram latere. De adventu Gritthy 5 nihil est, quod auderem 1 János király biztosai a következők voltak : Frangepán Ferenc kalocsai érsek, Werbőczy István és Brodarics István. 2 T. i. János király. 3 L. a 191. sz. oklevelet. 4 V. ö. Kubinyi M. : i. m. 81—82. II. 5 Gritti erdélyi útjára 1. Fraknói V. : Werbőczy István életrajza. 292. s köv. 11.