Lukinich Imre: Podmaniczky család oklevéltára. II. (Budapest, 1939.)

actorum per jobagiones ipsorum actorum peraratas, in predicto loco Lwczky intra veras metas, ut premitti­tur, dicte possessionis eorum actorum Jablonowe exi­stenti habitas, tempore in eodem cum dictis jobagioni­bus ipsius Michaelis Podmanyczky in dicto oppido Predmer commorantibus, frugibus ac aliis bladis serninari et per hoc easdem terras a manibus dictorum actorum idem Georgius Bryganth de commissione prefati Michaelis Podmanyczky domini sui eidem Michaeli Podmanyczky minusiuste et indebite occu­pari fecerit, occupatasque idem Michael Podmanyczky teneret et eisdem uteretur etiam de presenti ; vei autem idem Michael Podmanyczky in causam attractus du­dum ante tempus in actione ipsorum actorum specifica­tum in pacifico dominio dictorum terrarum arabilium in loco Lwczky adiacentium persisterit et quicquid illic egerit, id in terris suis propriis perpetraverit, nec ne, hanc scivissent et expecti (!) fuissent, meram,. plenarn atque omnimodam de premissis certitudinis veritatem. Item ad partém actorum nobiles Georgius Thep­lvczky de Hrabowe 1 vicinus fassus íuisset, scire hoc modo, quod circa festum beati Galli 2 cives de Predmer terras Lwczky, que semper ad possessionem Jablonowe spectabant, pro se peraratas occupassent et easdem seminassent, nominatis jobagionibus in Jablonowe com­morantibus, ibidem aratra dissecassent et fruges ad seminandum portatas in terram dissipasse.nl ac equos quinque aut sex tunc ab eisdem jobagionibus in Jablo­nowe commorantibus recepissent et ad predictum oppidum Predmer abegissent et quousque ipsis placuis­set, eosdem apud se servassent, terrasque ex hoc pro se ad oppidum Predmer occupassent et annexissent potentia mediante. Et nunquam audivisset hoc et id, quod terras illas Luczky cives de Predmer arassent, sed semper jobagiones in Jablonowe ipsis pacifice usi fuissent. Item Ladislaus de Hrabowe 3 vicinus fassus fuisset scire hoc modo, quod circa festum beati Galli cives de Predmer aratra jobagionibus in Jablonowe 1 L. a 124. sz. oklevelet. 2 1524 október 16. 3 L. a ,124. sz. oklevelet.

Next

/
Oldalképek
Tartalom