Lukinich Imre: Podmaniczky család oklevéltára. II. (Budapest, 1939.)
et videat sua reverendissima dominatio, si ipse habét meliora iura ad Gardon, quam ego habeo et supplicent sue reverendissime dominationi, quod si voluerit, ius suum det ad ecelesiam Albensem 1 pro honore sancti regis Stephani et ego dabo illuc ius meum. Si autem non vult dare, extunc revideatur iure mediante et si meliora iura ipse habét, quam ego, sine pecuniis remittant domino episcopo et fratribus suis, quoad partém meam et petant veniam a sua reverendissima dominatione, quia plus utilitatis habui ex illa villa, petant etiam meos nepotes, ut et illi partém ipsorum sine pecuniis remittant. Item. Habeo in pignore a Regia Maiestate possessiones Sambok, 2 Thewk, 3 Perbar 4 et Alkezy 5 in sex millibus florenis, certe plus exposui ad domos sue Maiestatis et sui monasterii in Sambok 6 existentis, quam mille florenos et ad piscinas, ubi sunt multi pisces et supplico Sue Maiestati, ut sine redemptione ab orphanis meis non recipiat, ne opprimantur et ut possint satisfacere debitoribus meis. Item. Recordetur Regia Maiestas de genitore suo, pro quo ego ordinavi perpetuam missam, pro anima videlicet Sue Maiestatis et anima mea, heredumque meorum et supplico Sue Maiestati, ut illám piscinam simulcum sua villa Pathka vocata 7 manuteneat ecclesie, ne impediant ipsos dominum prepositum et capitulum in eorum iuribus de Pathka. Item. Amore Dei peto vos consors mea charissima, ut omnibus jobagionibus meis per duos annos integros dimittatis medietatem census eorum et mittatis ad omnes villás et supplicent eis, ut parcant michi, si quid contra eos minus iuste feci. 1 Már 1407-ben említtetik : ecclesia beati regis Stephani de Alba. (Csdnki: III. 308., 311. II.) 2 Ma Zsámbék, Budától ény. 3 Tök h. Zsámbék m. 4 Perbál h. Budapesttől nyé. 5 A mai Budakeszi helyén. A felsorolt négv helység a régi Pilis megye területén feküdt. (Csdnki: I. 12., 13., 14., 16. 1.) 6 1475 óta a pálosoknak volt itt monostoruk. (Csdnki : I. 12. 1.) 7 Pátka h. Székesfehérvártói ék. Halastavát 1440~ben is felemlítik. (Csdnki: III. 341. 1.)