Lukinich Imre: Podmaniczky család oklevéltára. II. (Budapest, 1939.)

Item. Si ab aliquo jobagione meo minus iuste quid recepi, paulatim satisfaciant ipsis, vei cum frugi­bus aut vino, vei cum pecudibus aut pecuniis. Item. In omnibus ecclesiis, precipue quas ego fieri feci et omnes presbiteros et altaristas quos ego ordinavi, adiuvent et deffendant semper de isto castro et suppli­cent ipsis, ut orent Deum pro me indigno peccatore. Item. Sanctimonialibus de Insula leporum 1 faciatis supplicari per bonos meos familiares, ut orent Deum pro me, quia meo posse ego fui ipsis bonus servulus. Item. Omnia iura hereditaria sua avitica filia mea charissima, si quando vult, rehabent et reddant ei nepotes mei. Item. Regia Maiestas obligatur plusquam duodecim milibus florenis, supplico Sue Maiestati, quod Sua Maiestas faciat solvere meis orphanis, quia Deus scit, quod meo posse bene et fideliter servivi Sue Maiestati. Item. Sua Maiestas, obligatur michi florenis VII C, quos ad promissiones Pauli prepositi 2 dederam et ad mandata Sue Maiestatis. Supplico Sue Maiestati, ut Sua Maiestas faciat reddere. Item. Tutor et deffensor testamenti mei, supplico Regie Maiestati, tanquam domino meo gratiosissimo, quod fiat Sua Maiestas et quod manuteneat istud meum testamentum et etiam cum aliis tenere faciat pro meis servitiis, quia ab antiquo multa servivi genitori Sue Maiestatis bone et pie memorie et supremus executor dominus meus gratiosus dominus palatínus, ad quem omnem spem habeo et posthea dominus comes Theme­siensis 3 et dominus Emericus Therek banus Nandoral­bensis 4 et dominus Ambrosius Sarkan, 5 qui sunt et semper fuerunt veri mei amici et peto vestras spectabiles magnificentias, ut eedem agant ea fide, qua meos 1 Nyúlszigeti apácák. 2 Várdai Pál, aki többízben kincstárnok is volt. Fógel J. : II. Lajos udvartartása. 46. 1. 3 Az 1516-i országgyűlésen Báthory István lett a temesi gróf. (Szabó Dezső: A magyar országgyűlések története. II. Lajos korában. 8. 1.) 4 Török Imrére von. 1. Fógel J. : II. Lajos udvartartása. 57. 1. Budai Ferenc Polg. Lexicona. III. 316. 1. 5 1511 óta báró. Rövid életrajzát 1. Fógel J. : II. Lajos udvartartása. 34. 1. Budai Ferenc Polgári Lexicona. III. 132. 1.

Next

/
Oldalképek
Tartalom