Lukinich Imre: Podmaniczky család oklevéltára. II. (Budapest, 1939.)

charissima usque ad voluntatem regie maiestatis et dominorum, ita tamen, quod ex voluntate regie maiesta­tis et dominorum omnia bona et res ipsius domini Podmanyczky, quas consors mea charissima habét, in manibus suis reddat. Item. Si in bonis condam domini Podmanyczky de fructibus villarum aliquid exposuissem, illud quod non debuissem exponere, ponant rationem et de bonis meis solvant ei, ita tamen, quod anuatim resciant in omnibus villis suis, quod pro anima illius exposui et etiam a consorte mea et quid etiam debitoribus suis solvi de bonis ipsius. Item. Spero in Deum, quod Deus dabit cito bonam fortunam domine relicte condam filii mei carissimi 1 bone memorie et íaciant pulcras nuptias ei et cum honore reddant marito suo cum omnibus rebus suis a patre suo portatis et etiam hic apud nos ei datis et supra hoc faciant sibi unam subám deauratam et unum colanum de auro ponderantem centum florenos et faciant ei facere ad suas scutellas unam scutellam talem, quales ipsa habét et cuppas simplices duas sine illis, quas portavit a patre suo. Item. Si bene recordor, habeo in toto cuppas magnas et parvas LXXX. Scutellas magnas sedecim XVI. Scutellas parvas modo Italorum factas octo. Discos viginti octo XXVIII. Amforas magnas duas 11. Amforas mediocres quatuor IIII. Amforas parvas duas II. Quinque lavatoria cum pelvi V. Unum magnum salis conservatorium cum corallis et linguis draconum. Quatuor parva salis conservatoria IIII. Quinque cheze 2 V. 1 Ez az adat mutatja, hogy Buzlay László 1517 előtt már elhalt, nős volt, de gyermekei nem maradtak. Felesége nevét nem ismerjük. 2 Csésze. L. erre Szamota—Zolnai: Magyar-Oklevél-szótár 126. 1.

Next

/
Oldalképek
Tartalom