Lukinich Imre: Podmaniczky család oklevéltára. II. (Budapest, 1939.)

Sedecim bifurcas wulgo wyllakath 1 aut plures XVI. Quindecim coclearia XV. Et etiam alia coclearia simulcum illis usque ad octoginta LXXX. Item. Quod istis omnibus premissis et suprascriptis si necesse erit, vendant et solvant illis, quibus quid et quantum legavi, sed spero in Deum, quod non erit necesse, quia Regia Maiestas tantum obligatur mihi, quod bene poterunt solvere. Item. Habeo multa purpura deaurata et non deaurata et omnia vestimenta mea et filii mei carissimi et unam cathenam, que ponderat mille et quingentos florenos. Item. Habeo jocalia. Anulos. Tapéta magna. Tapéta parva. Aulea maiora vulgo karpythokath. 2 Aulea minora. Aulea ad sedes valentia. Et ista omnia vendant, si necesse erit et exponant pro necessitate monasterii. Item. ,Ad ecclesiam et magnum altar dent tapetha magna IIII. De thapetis parvis ad quodlibet altar tapéta II. De auleis, quantum necesse erit ad ecclesiam. Item. Omnia argenteria ecclesie, que feci fieri, dent cum registro ad monasterium, quando perficietur. Item. Amore Dei festinent perficere monasterium et introportare fratres. Item. Quid volui dare fratribus, super hoc habent litteras et omnia reddant eis. Et quando introportabunt fratres, teneant usque ad unum annum, si quid eis necesse fuerit. Item. Habeo ex gratia Dei multas pecudes et pecora, oves et equaces. Illa omnia, que fuerunt fratris mei et si quid etiam multiplicati sunt, reddant nepoti­bus meis. De aliis vendant, si opus fuerit pro necessitate monasterii. 1 Villa. L. erre Szamoía—Zolnai: i. m. 1092. 1. 2 Kárpit. L. Szamota—Zolnai: 459.

Next

/
Oldalképek
Tartalom