Lukinich Imre: Podmaniczky család oklevéltára. I. (Budapest, 1937.)
uno floreno emuntur, iuxta hoc limitetur cervisie propinande talis mensura, quod de ipsa cervisia primaria tamen sive meliori pecunia suam capitalem excipere et desuper : super unum quemlibet florenum de eadem meliori cervisia unum ortonem pro lucro accipere valeat, ultimariam sive deteriorem cervisiam, ut scilicet ipsam causa communitatis tanto competentiori et leviori pretio vendat ac feces vulgo mlatho 1 vocatas similimodo pro lucro habeat. Quicunque autem nostrum cervisiam propinaverit, ad scolam det scolasticis propter Deum duos canteros cervisie magnós, tales scilicet, in quibus aqua sólet portari. Si quis autem, ut supra premisimus, de propinatione vini paupertate esset absolutus et cervisiam braxare vei propinare non posset, extunc talis ordinem sue propinationis vendat alio pro medio ortone. Item nullus alicui vinum vei cervisiam in credentiam dare vei propinare debeat. Item ut iudex noster et duo iurati non mactent pecora, sed iudex et illi duo iurati cum duobus civibus ex communitate provideant, ut illi, qui faciunt opus macellatorum, modo infrascripto exerceant illud artificium, videlicet, quod quando pecus interficitur, excorietur et intestina excipiantur, pedes et caput amputentur et sic caro in mensura ponatur et quantum ponderabit, secundum mensuram imponatur, pro quot denariis una libra vendi debeat, ita scilicet, quod de illa nuda carne macellator pecuniam suam capitalem excipere valeat, cutis sepum et medietas intestinorum cedat sibi pro lucro et medietas intestinorum cedat iudici duobusque iuratis et aliis duobus ex communitate pro eorum fatigiis, lingua autem pecudum detur ad scolam scolaribus pro elemosinis. Si vero linguam dare nollet, det tantas carnes, pro quanto lingua vendi posset. Item quod proventus oppidi in arenda vendantur, nullaque via et nulla ratione per nos sive successores nostros exponi, sed potius quolibet anno congregari et servare debebunt, ut oppidum semper aliquam pecu1 Borseprő vagy sörüledék.