Lukinich Imre: Podmaniczky család oklevéltára. I. (Budapest, 1937.)
niam repositam habeat, dempto quod sextam partém illorum proventuum super munera domino nostro et aliis, quos scilicet honorare seu munerare decebit, exponere valeamus et possimus. Casu autem, quo illi, quibus ipsi proventus sepefati oppidi observari seu exponi confiduntur, plus quam sextam partém illorum proventuum exponerent, vei autem aliquam dissipationem fecerint, extunc tales non solum fide et honore priventur, verum etiam in corpore, quasi fures et latrones secundum demerita eorum perimantur. Item si quis cum ipsis pecuniis proventuum negotiare vellet, extunc iudex et iurati dent ei, tamen sub bona fideiussoria cautione et ut talis negotiator vei creditor ad oppidum aliquid lucri det et in revolutione anni tam pecuniam capitalem, quam etiam illud lucrum, quod ad oppidum dare debet, deponat ante iudicem et iuratos, semota prorsus omni occasione et difficultate. Item ut nullus nostrum taxillos vei carthas ludat, exceptis servitorum dominorum et nobilium apud nos hospitatorum. Item, quod balneator, qui venam scit tangere et de ipsa minueri ac ventosas aplicare, talis perpetuis successivis futuris temporibus, oppido de balneo annuatim unum florenum pro censu solvere teneatur, ab una autem flebotomia sive minutione vene quatuor denarios regales, ab una ventosa unum denarium Wyennensem, ab uno hospite balneante unum denarium regalem, ab una hospite sive muliere unum obulum et non plus accipere possit et valeat. De família autem hospitum unusquisque hospitum teneatur balneatori annuatim unum plaustrum vei currum lignorum adducere et sic familie sue liberum prestabitur balneum per totum annum. Nos autem, si aliqui labores vei defectus circa balneum emergerent et contingerent, in propriis nostris expensis et laboribus illos reformare teneamur et preparare. Item ut in metis antedicti oppidi annuatim in rippa fluvii Wagh pro defensione iamfati oppidi quilibet nostrum, tum qui funes tenemus, tum etiam qui in ortibus sedent et inquilini universaliter et capitatim cum curribus quoque et pecoribus per dies quatuor