Bártfai Szabó László: Pest megye történetének okleveles emlékei 1002-1599-ig. (Budapest, 1938.)

Sclavonicae, portus Naonis et Salinarum etc. memoriae commendamus tenore praesentium significantes, quibus expedit universis, quod nos cum ad nonnullorum fidelium nostrorum humillimam supplicationem nostrae propterea factam maiestati, tum vero attentis et consideratis fidelitate ac fidelium servitiorum meritis fidelis nostri nobilis Stephani Farkas, quae ipse sacrae primum regni nostri Hungáriáé coronae ac deinde maiestati nostrae pro locorum et temporum varietate atque occasionum exigentia fideliter exhibuit et impendit, ac in posterum quoque pari fidelitatis et constantiae studio sese exhibere et impendere velle pollicetur, cum igitur ob id, tum vero ex gratia et munificentia nostra regia, qua quosque de nobis et republica christiana benemeritos ac virtutis colendae studiosos antecessorum nostrorum, divorum quon­dam Hungáriáé regum exemplo prosequi, eisque certa virtutum suarum monumenta, quae ad maiora quoque praestanda eos incitare possent, decernere consuevimus. Eundem itaque Stephanum Farkas ac per eum Johannem et Michaelem fratrueles, necnon alterum Michaelem, Gaspa­rum et Franciscum similiter Farkas, fratres suos carnales et uterinos, antea quoque nobiles, sed quorum literae et literalia superinde instru­menta temporum iniuria deperdita esse perhibentur, de regiae nostrae potestatis plenitudine et gratia speciali denuo in coetum et numerum verorum atque indubitatorum regni nostri Hungáriáé et partium eius­dem coronae subiectarum nobilium duximus cooptandos annumerandos atque adscribendos. Annuentes et ex certa nostra scientia, animoque deliberato concedentes, ut ipsi quemadmodum antea, ita imposterum quoque omnibus illis gratiis honoribus indultis privilegiis iuribus prae­rogativis libertatibus et immunitatibus, quibus ceteri veri antiqui et indubitati regni nostri Hungáriáé partiumque ei subiectarum nobiles liactenus quomodolibet, de iure vel consuetudine usi sunt et gavisi, utunturque et gaudent, uti frui et gaudere possint ac valeant, heredes­que et posteritates ipsorum utriusque sexus universae valeant atque possint. In cuius quidem nostrae erga ipsos exhibitae gratiae et clemen­tiae ac liberalitatis testimonium, veraeque ac indubitatae nobilitatis signum haec arma seu nobilitatis insignia, scutum videlicet militare erectum coelestini coloris, fundum eius viridi tryugi monticulo occupante, in quo integer lupus divaricatis posterioribus pedibus cauda supra dorsum elevata naturali effigiatus colore erecte stare, faucibusque inges­tum per mediae agnellum intertenere, crectis antibus, anterioribus pedi­bus ad rapiendum protensis in dextram scuti partém conversus esse cernitur, scuto incumbentem galeam militarem craticulatam sive aper­tam regio diademate alterum lupum priori per omnia conformem ingui­nitenus proferente ornatam, a summitate vero sive cqno galeae lacciniis sive lemniseis, hinc flavis et coelestinis in scatitex albis atque rubicun­dis in scuti extremitates sese diffundentibus scutumque ipsum decenter exornantibus, pro ut haec omnia in principio seu capite praesentium literarum nostrarum pictoris manu et artificio propriis suis coloribus delineata esse conspiciuntur, eidem Stephano Farkas ac per eum Joanni

Next

/
Oldalképek
Tartalom