Bártfai Szabó László: Pest megye történetének okleveles emlékei 1002-1599-ig. (Budapest, 1938.)

ac Michaeli Farkas fratruelibus, necnon alteri Michaeli, Gasparo et Francisco itidem Farkas fratribus suis carnalibus et uterinis, ipsorum­que haeredibus ac posteritatibus utriusque sexus universis gratiose renovanda duximus et concedenda. Decernentes et ex certa nostra sci­entia animoque deliberato concedentes, ut ipsi sicut antea ita imposterum quoque futuris ac perpetuis semper temporibus eadem arma sive nobili­tatis insignia more aliorum regni nostri Hungáriáé partiumque ei sub­iectarum nobilium, sub eisdem iuribus praerogativis indultis, libertatibus et immunitatibus, quibus ipsi vei natura vei antiqua consuetudine usi sunt et gavisi, utunturque et gaudent ubique in praeliis certaminibus pugnis hastiludiis torneamentis duellis monomachiis aliisque omnibus et singulis ac quibusvis exercitiis militaribus ac nobilitaribus, necnon sigillis velis cortinis aulaeis annulis vexillis clypeis tentoriis domibus atque sepulchris, generaliter vero in quarumlibet rerum et expeditionum generibus sub verae vetustae ac syncerae nobilitatis titulo, que eos ac haeredes ipsorum utriusque sexus universos ab omnibus cuiuscunque status conditionis dignitatis aut praeeminentiae homines existant, insig­nitos et ornatos dici, nominari haberique ac reputari volumus et man­damus íerre gestare, illisque in aevum uti frui et gaudere possint ac valeant haeredesque et posteritates ipsorum utriusque sexus universae valeant atque possint. Imo nobilitamus, damus et concedimus praesentes literas nostras, secreto sigillo nostro, quo ut rex Hungáriáé utimur impendenti communitas eidem Stephano Farkas ac per eum Joanni ac Michaeli fratruelibus necnon alteri Michaeli, Gasparo et Francisco simi­liter Farkas í'ratribus suis carnalibus et uterinis haeredibusque ac pos­teritatibus ipsorum utriusque sexus universis iam natis ac deinceps quoque nascituris gratiose renovandas duximus et concedendas. Dátum per manus íidelis nostri nobis dilecti reverendi Georgii Szelepcheny electi episcopi Wesprimiensis locique eiusdem comitis perpetui, consi­liarii nostri et aulae nostrae per regnum nostrum Hungáriáé cancellarii in arce nostra Posoniensi die decima nona mensis Mártii anno Domini millesimo sexcentesimo quadragesimo septimo, regnorum nostrorum Romani undecimo, Hungáriáé et reliquorum vigesimo secundo, Bohemiae vero anno decimo nono. Reverendissimo ac venerabilibus in Christo patribus ac dominis Georgio Lippay de Zombor metropolitano Strigoni­ensis archiepiscopo, Colocensis et Bachiensis ecclesiarum canonice uni­tarum sede vacante, Georgio Jakussitb de Orbowa Agriensis, Benedicto Kisdy electo Varadiensis, Stephano Simandy electo Transylvaniensis, praeíato Georgio Szelepcheny electo Wesprimiensis, Georgio Széchény Quinqueecclesiensis, Georgio Draskovith de Trakostyan Jauriensis, Ladislao Hosszuthoty Vacziensis, Joanne Pwsky Nitriensis, i'ratre Andrea Francisci electo Sirmiensis, fratre Georgio Bielawith Tinniniensis, Sigis­mundo Zongor electo Csanadiensis, íratre Ioanne Chrisosthomo de Sancta Petronilla electo Rosonensis et Petro Mariany electo Segniensis et Modru­siensis ecclesiarum episcopis ecclesias Dei feliciter gubernantibus. Item spectabilibus et magnificis comite Joanne Draskowith de dicta Trakos-

Next

/
Oldalképek
Tartalom