A Pécz nemzetség Apponyi ágának az Apponyi grófok családi levéltárában őrizett oklevelei. I. 1241–1526. (Budapest, 1906.)
Hoc tamen adiecto, quod si processu temporum, aliquo necessitatis articulo ingruente, ipse comes Abraham predictam terram Edeuthbyny nuncupatam venditioni vellet apponere, nonnisi eidem comiti Abe predicto, tamquam vero vicino et commetaneo speciali, vendendi habeat facultatem; et amplius de vicinis terris, ipsi terre Edeuthbyny vocate hinc inde adiacentibus, si per quoscunque suos possessores venditioni exponerentur, nil ipse comes Abraham emere possit, nec in aliquem emptionis articulum se intromittat amplius et ulterius. In cuius rei memóriám, maiorisque stabilitatis firmitatem, presentes concessimus litteras sigilli nostri munimine roboratas. Dátum anno domini millesimo ducentesimo nonagesimo quarto, ecclesie nostre lectore magistro Farcasio existente. a p » r Hártyán, a káptalannak selymen függő ép pecsétjével. (K.) XVII. 1295. szeptember 27. III. Endre király Peechi Ivánka fiainak hűséges szolgálataikéli több mosoni várjobbágy Budej nevű birtokát adományozza. Andreas Dei gratia Hungarie, Dalmatie, Croatie, Rarae, Servie, Gallicie, Lodomerie, Cumanie, Bulgarieque rex, omnibus Christi fidelibus, tam presentibus quam futuris, presentium notitiam habituris, salutem in domino sempiternam. Ad universorum notitiam tenore presentium volumus pervenire, quod nobiles viri Petrus,