A Pécz nemzetség Apponyi ágának az Apponyi grófok családi levéltárában őrizett oklevelei. I. 1241–1526. (Budapest, 1906.)

Ladislaus et Joannes, filii Iwanche de Peech, ad nostram accedentes presentiam, quandam terram iobagionum castri nostri Musuniensis Budey vocatam, in comitatu Jaurinensi existentem, a nobis sibi dari postularunt; verum quia de qualitate et quantitate dicte terre nobis veritas non constabat, fidelibus nostris capitulo Jauri­nensi dedimus in mandatis, ut suum darent testimonium, coram quo Stephanus, filius Jolegen homo noster, dictam terram convocatis commetaneis et vicinis reambula­ret et statueret filiis Iwanca memoratis, si non fieret contradictum, contradictoribus ad nostram presentiam evocatis; demum idem capitulum nobis rescripsit, quod hominem suum cum Stephano, homine nostro predicto misissent pro testimonio fkledignum, ad reambulandam terram Budey vocatam memoratam et statuendam Petro, Ladislao et Joanni, filiis Iwance supradictis; qui ean­dem terram Budey, ad decem aratra sufficientem simul­cum virgulto, sicut visu considerare potuerunt, vacuam et habitatoribus destitutam, sub metis antiquis et terminis, convocatis omnibus vicinis et commetaneis eiusdem terre, statuissent Petro, Ladislao et Joanni, filiis Iwance ac filiis Aladarii, nullo penitus contra­dictore existente. Nos itaque consideratis fidelitati­bus et servitiorum meritis predictorum Petri, Ladislai et Joannis, filiorum Iwanche, que nobis in diversis regni nostri expeditionibus laudabiliter impenderunt locis et temporibus oportunis, et quia etiam magister Aladarius, fráter ipsorum, fidelis miles noster, in ex­pugnatione castri Adrián vocati, quod quidem castrum detinebatur contra nostram regiam maiestatem, exstitit interemptus, predictam terram Budey vocatam, quam Nikkel et Andreas, filii Pauli, ac filius ipsius Nikkel Lubyan, et Dominicus, filius eius, Cornel et Stephanus,

Next

/
Oldalképek
Tartalom