Thallóczy Lajos: Jajca (bánság, vár és város) története. (Budapest, 1915. Magyarország melléktartományainak oklevéltára. Codex diplomaticus partium regno Hungariae adnexarum 4.)
locari. Que nos a vestra egregia dominatione non meruissemus, nam memineri potest vestra egregia dominatio, quod eadem et Bude sepius ex parte plebanie huiusmodi nobis mentionem fecit,sedsemper nos ad mentionem vestre egregie dominationis ea respondimus, que amicis sunt. Finaliter et ultimatim Bude eidem responderamus, quod dum Sclavoniam descendemus, revideri faciemus; et si in aliquo ius patronatus ecclesie ipsius nos concernere cognitum fuerit, servabimus, sin vero reperietur, quod in nullo nos concerneret, se in alterius falcem sew iura non immittemus. Scit vestra egregia dominatio et bene novit, quod et nos potentia mediante facere tanta possemus, quanta eadem, sed nos indebite quitquam facere, neque quempiam molestare nolumus. Pro eo vestram egregiam dominationem rogamus, quatinus eadem plebanum ipsum in pacifica possessione plebanie predicte usque unum tempus conservare dignetur, ac res et dampna sibi illata restitui faciat. Promittimus enim per has litteras nostras vestre egregie dominationis, quod postquam ex Buda sani redierimus, si divina voluntas fuerit, in prima congregatione Crisii celebranda post adventum nostrum ius patronatus huiusmodi per probos nobiles, ad hoc per utrumque nostrum [ ] eligendos revideri, et si quid iuris in illo habebimus, bene quidem, alioquin se in ius alienum immiscere nolumus [. . . .]. Vestra egregia dominatio pro amicitia nostra interim faciet, quod si fecerit, nos etiam in similibus complacere volumus eidem. Cetera eidem medio Pauli Zeld intimavimus, qui dum ad eandem pervenerit, dictis et relatibus eiusdem fidem adhibere velitis. Valete. Ex nova Curia, feria quarta proxima ante octavam sacratissimi corporis Christi, 1525. Franciscus de Batthyan banus manu propria. Kívül: Egregio domino Johanni Castellanffy de Zenthlelek etc., amico honorando. 1525. jún. 21.