Thallóczy Lajos: Jajca (bánság, vár és város) története. (Budapest, 1915. Magyarország melléktartományainak oklevéltára. Codex diplomaticus partium regno Hungariae adnexarum 4.)

urbem alimentis contentos, ea qua venerant via redituros, eisque abeuntibus se obsidione continuata aut vi, aut dolo, aut certe deditione locum expugnaturos incepto nequaquam abscedendum existimabant, et omnia quae ad oppugnationem opus esse videbantur, nequaquam cessantibus tormentis summa vi summaque cura administrabant. Contra Frange­panus, ceterique duces pari obstinatione in id omnibus viribus sibi incumbendum statuebant, ut Jaicianos, qui spem omnem in eorum dextris collocaverant, periculo exemtos omnino liberarent. Praeterierant complures dies, postquam in conspectum Jaiciae perventum erat; sed ex quo in viridariis regiis con­sedissent, tres iam dies totidemque noctes transegerant, adeo prope collatis castris, ut clamores et fremitus castrenses mutuo exaudirentur ; nostrique et hostes eodem flumine equos et iumenta aquarent; quae res minutis praeliis exercendis non levem quotidie occasionem adferebat. Eo autem adducta res erat, ut si hostis in aciem prodiret, Frangepanus spem de obtinenda victoria certam sibi promitteret ob inusitatam et incredibilem suorum pugnam poscentium promptitudinem et audaciam. Sin minus, eum ad conferendas manus provo­candum, atque universae pugnae casum subeundum iudicaret, quod intelligeret a certissimis exploratoribus, qui magnis affecti praemiis singula hostium consilia scrutabantur, necnon transfugis quotidie adventantibus, Turcarum vires dilaben­tibus peditibus, qui e numero Uscocorum et Morolachorum, ac eiusmodi collectitiorum hominum genere constabant, in dies decrescere, nec ullis imperiis contineri in officio posse. Quam ob rem suis, ut in diem sequentem armis animisque parati ad pugnam sint, edicit, ac ante auroram paucis suos cohortatus, ut memores eorum, quae ante magna sepe glória gessissent, animos certa spe vincendi confirmarent, neque partam per tot annos militiae laudem infestissimis hostibus cedendo, abiicere aut corrumpere paterentur: quos toties et nuper in Sirmio praeclare devicissent, tubis ac tympanis crepantibus signum invadendi hostis indicit. At Turcae audito fremitu et tubarum clangore dubii animis, utrum nostri se ad profectionem parare, an rem ferro

Next

/
Oldalképek
Tartalom