Thallóczy Lajos: Jajca (bánság, vár és város) története. (Budapest, 1915. Magyarország melléktartományainak oklevéltára. Codex diplomaticus partium regno Hungariae adnexarum 4.)
quantum montana et saltuosa loca concedebant, facto itinere, septimis castris obsessa urbe haud procul consedit, ibique cum eius diei reliquum et insequens nox processisset, quiete militi concessa, dispositisque per loca idonea excubiis, ceatera in diem crastinum distulit. Postero die Turcae valido equitum numero nostris obviam prodiere, cum quibus secundo praelio certatum fűit, nostrique captis et interfectis ex hostium numero plerisque superiores evasare. Cum autem Frangepanus obsessos iam panis et cibariorum penuriam -sentire intellexisset, opportuniorem occasionem quaerebat, qua invectis subsidiis eos recreare posset. Itaque parte copiarum castris subsidio relicta, cum reliquis in lunatam etiam compositis arcem versus provehitur eo proposito, ut Turcas praelio intentos distinere, ac eo facilius, quod volebat, ad effectum perducere posset. •Cum at prata seu viridaria, quae regia vocantur, pervenisset, Petrum Crusitium, attributis ei peditum validis cohortibus, ut cum commeatu, quem ad faciliorem vehendi commoditatem clitellariorum equorum dorsis imposuerat, in urbem evadere tentet, in mandatis dat. ipse cum Joanne Tahio, quem prior Auranae Baracius sui loco in castra miserat, et cum reliquo exercitu ad Turcica castra, quae ad meridionalem plagam locata erant, iter intendit. Quod Turcae conspicati, castris tumultuarie effundi, nec certamen detrectare inceperunt. Nostris idem animus, eadem mens fűit, qui hostium impetum promptissime excipientes amplius tribus horis acerrime pugnavere,et Turcas, ne commeatus inferri posset, magna vi prohibere conatos, quum etiam ii, qui in arce oppidoque erant, eruptione facta exiissent, vehementique illata impressione, plurimisque occumbentibus submoverunt; ita ut Chrusitius feliciter urbem intraret, et deposito commeatu, ac certa pulveris sulphurei copia, necnon centuria sclopetariorum ibidem praesidio relicta, incolumis ad suos rediret, et a Frangepano duce, caeterisque sociis singulari gaudio exciperetur. Qua confecta re tametsi Turcae toties expectatam capiundae urbis occasionem sua etiam confessione haud obscure amisisse viderentur, rati tamen nostros invectis ad