Thallóczy Lajos: Jajca (bánság, vár és város) története. (Budapest, 1915. Magyarország melléktartományainak oklevéltára. Codex diplomaticus partium regno Hungariae adnexarum 4.)
oppidum in interioribus Illyrici regionibus, equites Turcae ad CCC ex eorum genere, qui voluntariam militiam, nullo addicti regibus stipendio exercent. His mos est, cum itinera insidere et rapto vivere, tum, si qua datur facultas, in agros hostium excurrere, pecus abigere, predas agere, caedes facere, agros depopulari ut non longius tamen a finibus progredi audeant; atque hoc quidem ut si quis incidat casus, spes celeris receptus minimé ad suos praecidatur. Atque, quod gravius est, nullum discrimen temporum noverunt, non belli, non pacis, iuxta fidei, officii, iuris gentium immemoris, quod nullum colunt, ubi spes incepta perficiendi ostentetur, quam undique captata occasione, quaerunt. Quae tanta barbarorum licentia atque audacia, Turcae cum adversus alios, tum adversus Ungaros magnó usui est. Nam, sine ulla sua invidia, etiam cum pacis foedere ab iniuria et maleficio prohibentur, habent, qui finitimos armis lacessant, non imperatos illos quidem ex censu milites, non ex provincialibus delectibus, non mercede conductos, ne spes sit ex foedere res repetentibus ius suum persequendi, culpam eorum, quae fiunt adversus foederis religionem, in hos reiicientes. Igitur trecenti quos dixi equites, cum Selimi mors opportuna, et missus ad Ludovicum de compositione orator avertisset omnium animos a belli consiliis, ünibus proximum oppidum Jaizam, quod etiam paullo ante Ladislai mortem tentaverant, occupare constituunt, suspicati („ut spes suas homines facile ad ea erigunt, quae avidius expetunt") eos, qui in oppidi praesidio erant, aliquid de pristina diligentia vigilantiaque remisisse. Locus quidem űduciam augebat tegendis insidiis peropportunus : erat enim prope oppidum vallis montibus subiecta, qui quaqua versum silvestribus arboribus obsiti, prospectum in loca demissiora adimebant. Eo, cum satis adhuc diei superesset, profecti subsistere ad multam noctem constituerant, eo consiliio, ut, ad quartam vigiliam oppidum adorti, nihil minus, ut credebant, nostris suspicantibus, caperent scalis. Praeerat oppido Petrus Cheglevithius genere Dalmata, magni animi et consilii vir; qui aprima aetate cum his praeliare assuetus, et minimé earum artium imperitus, quibus barbari finitimis insidiantur, plus sibi praesidii in diligentia, et virtute suorum, quam in hostium