Thallóczy Lajos: Jajca (bánság, vár és város) története. (Budapest, 1915. Magyarország melléktartományainak oklevéltára. Codex diplomaticus partium regno Hungariae adnexarum 4.)

fide, facile se posse faliere incautos per obiectum pacis, nomen sperantium de qua iam convenisset, haberet constituturm Itaque de equitum advento ab exploratoribus certior factus, quos dispositos per circumiecta urbi loca habebat, ne quid inire occulti consilii, et opprimere de improviso parum cautum possent, suos celeriter arma capere, et se componere animis ad rem gerendám iubet, exiguo hore spatio ad quietem dato. Hinc centum e suis equites, quam maximé occulte potest ex oppido emissos monet, ut. qua Turcae in insidiis latebant, vallem circumdare, atque ubi iis signum ad erumpendum dedisset, sublato clamore, ut fides esset, maiorem, quam qui erat, numerum militum esse, ancipiti malo circumventos adorti conciderent, se enim eodem tem­pore, eruptione ex oppido facta cum reliqua militum manu affuturum. Interea ad eliciendos hostes ex insidiis, novam illecebram commentus dat negotium oppidanis, ut puellas virgines et si quae praeterea sint, quas commendet formae decus, ex oppido educant, tripudiantium in morém ac diem festum agentium, et in eam partém, quam in partém impetum facturos Turcas suspicabatur, accedant: simul hortatur, alacriter imperata faciant, nec de suarum pudore incolumi­tateque solliciti sint: sese illos continuo, ne quid detrimenti inde accipiatur, vestigiis consecuturum. Quae dum ita a Cheglevithio administratur, equites Turcae, cum vererentur, ne parantes scalas lux opprimeret, ac detectis insidiis, spe omni excluderet oppidi potiundi, quod, si accideret, haud esset dubitandum, quin eos temere initi consilii nequidquam poeniteret, omisso incepto, retro, unde venerant, redire Verbosianam constituunt. Mos cum puellas canentes, citato tripudio, quo convenerant, accelerare ac iam adventare adeo, vocum sono propius auribus accidente, animadver­terent, insperatam predam non esse e manibus dimittendam arbitrati, quasi signo dato, ad unum omnes ex insidiis con­surgunt ac nihil subesse fraudis suspicati, obviam ire advenientibus pergunt. Qua re Cheglevithius animadversa, repente ex oppido egressus triputiantes puellas, equitum qui iam praecesserant, praesidio tectas, cum suis retro ad oppidum redire, simul iis, qui in insidiis consederant, dato

Next

/
Oldalképek
Tartalom