Thallóczy Lajos: Jajca (bánság, vár és város) története. (Budapest, 1915. Magyarország melléktartományainak oklevéltára. Codex diplomaticus partium regno Hungariae adnexarum 4.)

aetate didicerat. Itaque cum TurcaeJaiczae speculatores, quos Cheglenus, per loca urbi vicina, exploratum identidem mittebat, ne quid improvisae fraudis a Turcis strueretur, haudquaquam fefellissent; indicatumque praefecto esset, ubi Turcae in insidiis laterent; convocatis militibus suis, praeerat autem ducentis circiter equitibus, iubet eos levi cibo vires corporis reficere, deinde equos sternere, paratosque in expeditionem esse. Primis igitur tenebris, centum equites, silenti agmini ex oppido emittit, docetque, ut circuita valle, in qua Turcae abditi erant, occulti a tergo illis confiderent, et ubi signum consurgendi accepissent, hostes, sublato quanto maximo clamore possent, invaderent. Ipse paulo ante lucem, iubet puellas et ceteras iuniores mulierculas, choreas extra urbem ducere, atque in conspectu Turcarum audacter pergere, affirmans, se tempori auxilio affuturum. Turcae, nondum scalis effectis ab his, quibus id negotii demandatum erat, omnis nempe conatus sine scalis vanus omnino futurus videbatur, conspecto puellarum choro, et iam lux appetebat, consilium oppidi invadendi omittunt, atque ad rapinam virginum sese convertunt. Qua re animad­versa, Cheglenus, cum reliquis equitibus, ex oppido provolat, mulieribusque receptis, ac post equites ita locatis, ut per sese tuto urbem repetere possent, in Turcas impetum facit, dato signo illis qui trans montem conditi erant, ut a tergo hostes adorirentur. Itaque Turcae ad unum omnes, vix nuntio cladis relicto, caesi aut capti CCXII. 1521. Jajczát megrohanja a török. Brutus János Mihály magyar históriájából, Lib. V. 50—53 1. (Mon. Hung. Hist. Scriptores XIII.) Iam initio statim suscepti a Solimano imperii, Turcae pleraque hostiliter in regni finibus gesserant, que quoniam in primis ad huius belli narrationem conducerevidentur, minimé silentio sunt pretereunda. Agebant Verbosianae, quod est situm

Next

/
Oldalképek
Tartalom