Thallóczy Lajos: Jajca (bánság, vár és város) története. (Budapest, 1915. Magyarország melléktartományainak oklevéltára. Codex diplomaticus partium regno Hungariae adnexarum 4.)
acceptis his, licet verba illa de pace non a nostris primum, sed a capitaneo excellentie vestre Dawth bassa, ad nostros bános regni nostri Bosne data fuerant, tamen cognita bona maiestatis vestre voluntate, fuimus contenti, ut bona pax inter nos concluderetur. Ad quod nos due potissimum cause inducebant; prima, quod indignum nobis videbatur, ex quo nos sanguine non alio simus cum maiestate vestre dissidere et hostili inimicitia esse ; secunda, quod cum uterque nostrum sub altero parum lucri obtineat libertati, mutuis dissensionibus facilius possemus dominia nostra contra alios principes ampliare. His igitur moti caussis miseramus hominem nostrum ad bassam Dawth, capitaneum maiestatis vestre, sicut ipse nos per strennuum capitaneum nostrum Petrum Dotzi, banum Bosne regni, ad hocinstanter requirebat. At ubi noster homo revenit, fidem nobis et promissum etiam in scriptis ab ipso bassa Dawth attulit, quo nobis ipse scribebat accepisse in mandatis ab imperio vestro, ut iret in terras et dominia imperatoris Romanorum, verum tamen nobis promittebat non ledere terras et dominia nostra. Quibus verbis et promissis confisi, nos ipsum bassam cum ipsius copiis in terras et domina imperatoris Romanorum proficiscentem impedire noluimus, quinimmo commiseramus hominibus nostris, ut sese ab omni illius impendimento continerent. Sic igitur tamquam securi rerum nostrarum, dum aliis rebus nostris intendimus, subito intelligimus, bassam illum immemorem fidei sue et promissorum, contra fidem nobis datam contraque iusiurandum in manus hominis nostri factum, excursionibus ad nostra dominia in reditum destinatis, magnam partém terrarum nostrarum combussisse, maximamque hominum predam abduxisse adeo, ut fere minima sit pars, que de terris imperatoris Romanorum abducta est, respectu illius multitudinis, que de terris nostris et dominiis per eum perfidiose per predam acta est. Quibus auditis nos, ut eramus parati in armis, continuato intinere, illum persecuti sumus; et profecto, nisi celerius avolasset, docuissemus eum, quibus principibus quid promittere et qualiter debuisset promissa observare. Postquam igitur ad has partes pervenimus, cognito illius discessu,