Thallóczy Lajos: Jajca (bánság, vár és város) története. (Budapest, 1915. Magyarország melléktartományainak oklevéltára. Codex diplomaticus partium regno Hungariae adnexarum 4.)

Turcorum et indigenarum ceciderunt; ad ultimum tamen divina pietas, nostris victoriam concessit, sic nunque Turci profligati sunt ut vix tunc quoque Bassa cum paucis evaderet, ceteri omnes in loco ipso conflictus ceciderunt, nostrisque ea pugna non cruenta, sed aliqualiter dampnosa fűit coacti scilicet graviores spoliorum sarcinas in tanta rerum neces­sitate abiicere, res tamen pretiosas, et que levius ferri poterant, retinuerunt, et secum extulerunt, quarum erit propediem particeps Sanctitas Vestra, captivos quoque omnes, . quorum ingens multitudo erat, coacti sunt nostri, quo expeditiores ad pugnam fierent, statim supervenientibus Turcis secare per médium, et usque ad unum dividere per ilia. Sic cum victoria maxima triduo ad nos, qui iam non longe semoti cum castris fuimus, pervenerunt, volebamus nanque (így) cum totis castris, nos ipsi in Werbo-Zanijam penetrare, et universam igne ferroque delere, sed cum ab his, qui reversi ad nos fuerant, intelleximus nihil amplius superesse, quod vastari posset, totamque regionem igne ferroque vastatam, hominibusque vacuam,quia pauci indigene, qui remanserant, in locis abditis et asperis ultra fluvium Drene profugerant; superfluum arbitrati sumus nos frustra in eam regionem, qui penitus deleta esset, laborare. Sed quia intelligebamus superesse adhuc sex oppida, missis rursus novis copiis, fecimus ut et illa comburrerentur; que tandem ad nos reverse retulerunt, discursione facta in uni­versa illa provincia, non amplius (quam) quadraginta pueros reperisse, quos ad nos attulerunt. De quibus omnibus, quantam iniuriam Turcus ipse susceperit, ex hoc Sanctitas Vestra coniectari potest, quod inter omnes civitates et provincias dominii sui, quatuor hec loca, supra omnia alia reputat Constantinopolim, Adrinopolim, Scopiam et Werbo-Zanijam, quorum uno everso et deleto, dubitandum non est, quin graviter se lesum sentiat, et iniuriam hanc suam maiorem reputet, quam fortasse his temporibus pati potuisset. Dimisso itaque ulteriore nostro in Werbo-Zanijam progressu, supervenerunt ad nos plures Wolachi e diversis partibus et provinciis regno Bozne finitimis, et fluvio Narende contiguis, qui se omnes ad nostram subiectionem dedide-

Next

/
Oldalképek
Tartalom