Thallóczy Lajos: Jajca (bánság, vár és város) története. (Budapest, 1915. Magyarország melléktartományainak oklevéltára. Codex diplomaticus partium regno Hungariae adnexarum 4.)
runt, quorum certos iam sciat Sanctitas Vestra in nostra potestate esse, ad alios vero recipiendos his diebus certos capitaneos cum exercitu transmittimus, miseramus et nuper quendam capitaneum ex nostris ad Volachos Policenses et de Radobijla, quibus in nostram subiectionem receptis, dum ipse capitaneus noster, assumptis secum certis illarum provinciarum primoribus ad nos revertitur, Turci, qui prius illarum provinciarum rectores erant, indignati illos ad nostram subiectionem conversos, collectis finitimarum provinciarum, que adhuc Turcis adherent, incolis, iter capitanei nostri obsederant, cum quibus necessario manum conserere capitaneus noster coactus, sicuti ex improviso in eas insidias inciderat, ingentem habuit cum eis conflictum, in quo etiam illos profligavit. Venit huc solus ipse, et nobis affirmat, plusquam octo milia Turcorum Walachorumque in eo prelio cecidisse, paucos admodum non sine gravibus vulneribus evasisse, ipsum Wayvvodam Turcorum, qui cum aliis Turcis factionis huiusmodi auctor extiterat, cum vulnere captum, his diebus huc ad nos adduci, quem in dies expectamus. Dum hec geruntur apud nos, non inferiorem nobis victoriam divina pietas ab alio regni nostri latere concessit; nam Paulus Kynysy, generális capitaneus noster, ad custodiam partium inferiorum regni nostri deputatus, collectis ad se gentibus nostris, que sibi in presidium olim per nos date sunt, iussu nostro, deductus per Danubium navibus in distantia triginta quinque milium passuum infra Smederew transfretavit, totamque Rassciam ultra Smederew usque ad Chrwsowacz depopulatus est, adducta multitudine hominum ingenti, quippe que constanti assertione nuntii ab eo ad nos missi fertur esse supra numerum sexaginta milium animarum, qui omnes incole cum omni familia, rebusque omnibus et frumentis, insuper que raptim educi in carribus poterant, sunt educti. Deinde ut maiore Turcos iniuria afficeret, navibus certis traiectus, sub ipsius civitatis muro in rippam Danubii descendit, ibiqüe Malkoczowith dominum Rasscie, waywodam eius loci, cum suis omnibus collectum et expedita manu nequicquam suos defendere cupientem invitavit ad pugnam, manusque cum illis conseruit, donec í 11 i