Thallóczy Lajos–Barabás Samu: A Frangepán család oklevéltára. II. 1454–1527. Hamis oklevelek. 1209–1481. (Budapest, 1913.)

1522. febr. 9. maestatis vestre, magnificis dominis Christophoro et Bol­fanco fratribus, filiis condam magnifici domini Johannis Angeli de Frangepanibus, quod essent inlegitime procreati, hoc est de non vero matrimonio, et quod gravius est asse­rens, quod hec omnia idem comes Ferdinandus a nobis audivisset et per nos informatus esset. Quapropter magestati vestre ceterisque principibus ac aliis personis nos excusaremus, et adducemus testem ipsum dominum Jesum Christum ac gloriosam virginem Mariam matrem eius et sanctos angelos eius, quod nunquam comes Ferdinandus talia a nobis audivit, neque per nuncium a nobis missum, neque per aliam personam, sed hoc ipse de sua mente finxit, et hoc magestati vestre promittimus iura­mento medio et per istud gloriosum iter, quod fecimus, et per sanctissimam sepulturam Domini nostri Jesu Christi et gloriose Marié virginis, quas nunc visitavimus, quod nun­quam a nobis talia audivit, neque talia nobis in mente venerunt, et si opus erit, non parcemus etati et senectuti ac debilibus pedibus, soli veniemus ante conspectum mage­statis vestre ista deffensuri et quis nos posset absolvere ab isto crimine, ut tantam infamiam talibus iuvenibus nobi­lissimis orti natalibus intulissemus, nisi illám penam, que in baratro Jude proditori deputata est. In quorum fidem et testimonium has nostras patentes fieri fecimus, nostrique sigilli appensione muniri ac per nostrum vicarium notarium publicum infrascriptum seribi et subseribi, presentibus venerabilibus dominis Georgio Pecich, Petro Tlaricich, Georgio de Augustinis, Matheo Lucsich canonicis ecclesie nostre otociensis et aliis quam­pluribus presbyteris et clericis testibus ad hoc specialiter vocatis et rogatis hac manuque nostra propria subseriptas. Dátum Ottocie, in edibus nostris episcopalibus, die nono februarii millesimo quingentesimo vigesimo secundo, pontificatus etc. Ita est Vincentius episcopus supradictus ottociensis manu propria. 1 1 A püspök sajátkezű aláírása.

Next

/
Oldalképek
Tartalom