Thallóczy Lajos–Barabás Samu: A Frangepán család oklevéltára. II. 1454–1527. Hamis oklevelek. 1209–1481. (Budapest, 1913.)

Gotsalvis preferentes, quem quia ob demerita sua rebus et vita privare intenditis, has quoque facultates, quibus se spoliatum in nostro dominio asserit, per nos restitui poposcit dominatio vestra prefato nuncio ad hoc misso. Nos vero, tum iure equitatis, tum maiorum vestrorum erga nos fami­liaritate, tum denique caritatis vinculo astricti, quo parenti nostro illustrissimo ducali dominio venetorum colligamini, omni officio ac diligentia vobis morém gerere optamus. Id autem, quod de rebus Gabrielis iamdicta dominatio vestra requirit, nos in presentiarum efficere non posse satis dole­mus. Molestissime vero tulimus, tum per nuncium ipsum etiam nobis scelus impingeretur, quasi scitu aut iussu nostro, quod absit, dictus Gábriel fuerit spoliatus; porro et si dictos malefactores per antea nostre curie obsequutos fuisse fateamur, post tamen compertum facinus a corde et curia nostra penitus removentes, illico milites nostros ad eos capiendos atque puniendos transmisimus. Ilii vero capitis sui periculum metuentes fines nostros exierunt ac füge presidium assumpserunt, atque hoc ipso a nostro consortio et benivolentia se ipsos fecerunt penitus alienos, quemad­modum hec ipsa ore proprio nuncio inclite dominationis vestre intimare curavimus, supplicantes attente, si quid forte hiis adversum ad aures dominationis vestre pervenerit, velud falsa et ab omni veritate remota respuere placeat. Nos enim viceversa ob culmen honoris magnifice domina­tionis vestre nostra offerre non dubitamus. Ea vero, que apud .... subditos debitores dicti Gabrielis comperta sunt, illico restitui fecimus nuncio memorato. Ex Vegla, 30. martii 1458. Johannes de Frangapanibus, Vegle, Segne, Modrusse etc. comes, totiusque insule dominus naturalis. Illustrissimo 1 principi ac excellenti domino, domino Francisco Sfortia, inclito duei Mediolani etc. patri et maiori semper honorando. 1458. márcz. 30. 1 Külczím.

Next

/
Oldalképek
Tartalom