Fekete Nagy, Antonius – Makkai, Ladislaus: Documenta historiam Valachorum in Hungaria illustrantia, usque ad annum 1400 p. Christum. (Budapest, 1941. Études sur l'Europe Centre-Orientale. 29.)

memorie commendantes sígnifícamus tenore presentium, quíbus expedit universis, quod magistro Alexandro filío magistri Andree nobile de Elya ab una, et magistro Erne filío eíusdem magistri Andree 2 parte ab altéra coram nobis propriis eorum in personís constítutis propositum extitit per eosdem communiter et rela­tum minísterio vive vocis, quod cum inter ipsos super eo, ut ín quo loco médium, sive recta dímídíetas possessionum ipsorum Olacalium ad dictam possessionem eorum Elya 3 vocata pertinen­tíum esse dinoscatur, litigíonarie questionis matéria coram comíte nostro Hunyadiensi et iudícibus nobilíum eíusdem comita­tus díutíus ventílata fuisset et super huíusmodi díscordía volen­tibus et consentientibus ipsis partibus idem magister Erne sexto se nobilibus in facie earundem possessionum, prout moris est, secundum regni consuetudínem iurare super terram per hec verba, ut ibi sit médium seu recta dímídíetas ípsarum possessionum Olacalium, ubi ipsum íuramentum deponerent, sacramentum pres­tare debuíssent, et ipso die ac loco deposítionis ipsius íuramenti, idem magister Erne cum suis coníuratoribus ad deponendum ipsum íuramentum promptus et paratus extitisset. Tandem ipsi frater­nali amore se se mutua vícíssítudine amplectí anelantes, cum ob síncere et fraterne dilectionís uníonem, tum ob perpetue pacis pulchritudínem componentíbus et ordinantíbus probís viris in facie earundem possessionum talíter concordassent et etiam co­ram nobis concordarunt, quod ipsas possessiones eorum Olacales prout eas aqua Nogzad 4 vocata ab illo loco, ubi ipsa aqua Nogzad cadit ín Morisíum incipiens usque caput eíusdem aque Nogzad et usque metas Keres 5 separet, in duas partes divisissent íta, quod una pars ipsorum possessionum Olacalium ex una parte ipsius aque Nogzad a parte oríentalí existens, prefato magistro Ale­xandro et suis heredibus, altéra vero pars earundem possessionum Olacalium ex alia parte eíusdem aque Nogzad a parte occidentis adiacens prelíbato magistro Erne et suis heredibus perpetuo de­venísset íta, quod terras arabiles et fenílía seu prata, quelíbet pars solummodo ín sua portioné uteretur, sed sílvam et fructus seu proventus sílve ac terras ad pascendum pecora et pecudes neces­sarias communiter partes uterentur in possessionibus Olacalibus memoratís. Item prefatam villám eorum Hungarícalem Elya no­mínatam, ín qua domos habent proprias pro eorum personalí re­sidentía, talíter divisissent, quod piateam, que inter domos Nicolai 2 Ces sont les ancétres de la famille Dienessi d'Illye ,,de genere Ákos" (Csánki V, p. 173; Karácsonyi ignore cette branche. Cf. aussi Századok, 1908, p. 580). 3 Auj. Marosillye—llia (cf. p. 36), com. de Hunyad. Comme on voit, á cette époque les Roumaine ne formaient pas encore une population sédentaire puisque leurs colonies n'avaient mérne pas de nom, 4 Nogzad (du hongrois nagy „grand" et szád „bouche, orifice") est un ruisseau qui se jette dans la Maros prés de Guraszáda—Gurasada (pour le nom cf. No. 20). 5 Borne inconnue; son nom dérive peut-étre de kőris „fréne".

Next

/
Oldalképek
Tartalom