Oklevéltár a gróf Csáky család történetéhez. II. Oklevelek 1500–1818. (Budapest, 1919.)

quibuscunque comitatibus regni nostri Hungáriáé et Transsil­vaniae existentibus habita, quae per mortem et defectum seminis eiusdem Johannis Byzerey ad nos consequenterque collatio­nem nostram regiam iuxta antiquam et approbatam huius regni nostri consuetudinem atque legem rite et legitime devo­luta esse perhibentur et redacta, simul cum omni iure nostro regio, si quod in eisdem qualitercunque haberemus aut eadem nostram ex quibuscunque causis viis módis et rationibus con­cernerent maiestatem, ac pariter cum cunctis suis utilitatibus et pertinentiis quibuslibet, terris scilicet arabilibus cultis et incultis agris pratis pascuis campis fenetis silvis nemoribus montibus vallibus vineis vinearum promontoriis aquis flu­viis piscinis piscaturis aquarum decursibus molendinis et eorundem locis generaliter vero quarumlibet utilitatum et pertinentiarum suarum integritatibus, quovis nominis vocabulo vocitatis ad eadem et idem de iure et ab antiquo spectantibus et pertinere debentibus sub suis veris metis et antiquis existentibus memorato Michaeli Chyaky, et per eum egregio Stephano Chyaky fratri germano suo ac Joanni Balthasari et Gabrieli Chyaky filiis eiusdem Stephani Chyaky ipsorumque haeredibus et posteritatibus universis dedimus donavimus et contulimus, imo damus donamus et conferimus iure perpetuo et irre­vocabiliter tenenda possidenda pariter et habenda salvo iure alieno, harum nostrarum vigore et testimonio literarum quas in formám privilegii nostri redigi faciemus, dum nobis in specie fuerint reportatae. Dátum in civitate nostra Alba Júlia vigesimo sexto die mensis Julii, anno domini millesimo quin­gentesimo sexagesimo primo. Joannes electus rex. Papír a szövege alá nyomott pecséttel a központi részben 128. csomó 62. szám. 156 j szeptember 8. A váradhegyfoki konvent jelenti 11. János királynak, hogy Csáky Mihályt és rokonait a néhai Czibak Péter palotai birtokába és tartozékaiba ellentmondá­sok miatt nem tudta bevezetni. Serenissimo principi et domino domino Joanni Secundo Dei gratia electo regi Hungáriáé Dalmatiae Croatiae etc.

Next

/
Oldalképek
Tartalom