Oklevéltár a gróf Csáky család történetéhez. II. Oklevelek 1500–1818. (Budapest, 1919.)

domino ipsorum clementissimo capitulum ecclesiae sancti Stephani prothomartyris de promontorio Waradiensi oratio­num suffragia devotarum perpetua cum fidelitate. Vestra nove­rit serenitas nos litteras eiusdem introductorias pariter et sta­tutorias pro reverendo Michaele Chyaky consiliario secretario et cancellario vestrae serenitatis et per eum egregio Stephano Chyaky fratre eius carnali et Joanne Balthasar et Gabriele Chaky filiis eiusdem Stephani Chyaky confectas et emanatas nobisque preceptorie sonantes et directas summa qua decuit, cum reverentia et obedientia recepisse in heac verba. Joannes Secundus Dei gratia electus rex Hungáriáé Dal­matiae Croatiae etc. fidelibus nostris honorabilibus capitulo ecclesiae sancti Stephani prothomartyris de promonthorio Waradiensi salutem et gratiam. Quum nos dignum habentes respectum praeclarae fidei integritatis et fidelium servitiorum fidelis nostri reverendi Michaelis Chyaky consiliarii secretarü et cancellarii nostri, quae ipse sacrae primum huius regni nostri Hungáriáé coronae, deinde vero nobis et sacrae quon­dam maiestati reginali matri nostrae desideratissimae non tan­tum in hoc regno nostro, verum etiam in exteris regnis cum summa animi constantia et rerum suarum iactura et dispendio exhibuit et impendit. Horum igitur intuitu totalem possessio­nem egregii olim Petri Chybak Palotha appellatam una cum domo et curia nobilitari ac loco residentiae illius ibidem habito, item integras portiones possessionarias eiusdem in pos­sessionibus Myntzenth Gyres Saarand item totales posses­siones Serghes Gawra Wachyargh KewrthweJyes Fanchyka ac integras portiones possessionarias in possessionibus Ke­walJya Chechke et Angyalhaza omnino in comitatu Bihoriensi existentes habitas, alia item universa bona et iura possessio­naria eiusdem Petri Chybak, in quibuslibet comitatibus regni nostri existentia habita, quae per mortem et defectum seminis eiusdem Petri Chybak ac nos consequenterque collationem nostram regiam iuxta antiquam et approbatam huius regni nostri consuetudinem atque legem rite et legitime devoluti esse perhibentur et redacta simul cum omni iure nostro regio, si quod in eisdem qualitercunque haberemus aut eadem no­stram ex quibuscuncque causis viis módis et rationibus con-

Next

/
Oldalképek
Tartalom