Oklevéltár a gróf Csáky család történetéhez. II. Oklevelek 1500–1818. (Budapest, 1919.)

patibula erigendi conservandi universosque fures latrones incen­diarios homicidas adulteros et quoslibet malefactores quoscunque intra veros cursus metales praedictorum bonorum suorum de­prehendere poterint, captivandi iudicandi suspendendi decollandi cremandi et aliis penis debitis iuxta qualitatem eriminum puniendi meram tutam liberam plenam et omnimodam habeant faeultatem. Quare vobis universis et singulis comitibus vei vicecomitibus et iudicibus nobilium quorumcunque comitatuum regni nostri signanter comitatus Byhoriensis modernis videlicet et in futu­rum quoque constituendis firmissime committimus et manda­mus, quatenus praefatos Michaelem et Gábrielem Chaky haeredesque et posteritates ipsorum in praemissa gratia nostra praerogativa modo quo supra, praesentibus quibus secretum sigillum nostrum est appensum, ipsis facta nullo unquam tempore turbare et molestare audeatis. Praesentes autem post earum lecturam exhibenti restituatis. Dátum in civitate nostra Alba Júlia sexta die Augusti, anno domini millesimo quingen­tesimo sexagesimo nono. Joannes electus rex mp. Hártya eredetije vörös-zöld szinű selyemfodratról függött pecsét töre­dékeivel a lőcsei levéltárban, fasc. 22. nr. 1. 1570 márczius 18, Gyulafehérvár. ]]. János király Csáky Mihálynak és Gábornak új adomány czimén két, a palotai birtokhoz tartozó czigányt adományoz. Joannes Secundus Dei gratia electus rex Hungáriáé Dal­matiae Croatiae etc. fidelibus nostris egregiis Ladislao Radak capitaneo, Ladislao Eöz et Georgio Szeremy castellanis arcis nostri Waradiensis modernis et futuris cunctis etiam aliis quocunque officio fungentibus ac cuiuscunque status homini­bus praesentes visuris salutem et gratiam. Cum nos ciganos Wolfgangum Zyla et filium eiusdem Franciscum Zyla, qui sese dominio fidelis nostri reverendissimi Michaelis Chaky cancellarii consiliarii nostri subdiderunt, antea quoque per certum tempus in bonis eiusdem ad Palota pertinentibus resi­dentes simul cum tentoriis ac tota familia eorundem in ten­toriis eorum degenti novae nostrae donationis titulo ipsi Michaeli Chaky et per eum egregio Gabrieli Chaky fratri eiusdem ipsorumque haeredibus et posteritatibus universis dederimus

Next

/
Oldalképek
Tartalom