Oklevéltár a gróf Csáky család történetéhez. II. Oklevelek 1500–1818. (Budapest, 1919.)
celsitudinem quam virtutes, que ín subditis enitescunt, regia liberalitate ac munificencia prosequi, ut hü qui multa illustria facinora peregerunt, ad plura et maiora quoque aggredienda reddantur alacriores ipsisque premiis allecti ac glorie cupiditate impulsi ad ea obeunda que clarum non ipsis sint paritura fiant animosiores. Nos instar aliorum principum benemeritis condigna rependere volentes premia fidem tuam et fidelium serviciorum atque virtutum tuarum eximia merita animo rependentes, que primum sacrosancte huius regni nostri Hungarie diademati indeque maiestati nostre sub locorum et temporum qualitate varia pericula subeundo fideliter et constantissime exhibuisti inter cetera preclara tua merita illud ve] imprimis recensendum duximus, quod cum superioribus annis apud castrum Kwlchwar gentes nostre cum hostibus manus conseruissent te ibi utpote adeo fortiter adeo strenuue et animose gessisti, et eam magnitudinem animi tui ostendisti, pleros Turcarum manu tua trucidando, ut vei hoc ipso solo premiis afficiendo laude et singulari benivolencia nostra regia dignus esse videaris, ut tu tuaque posteritas amplioribus honoris insignüs vos decoratos esse senciatis, hec stemmata vereque nobilitatis insignia, scutum quinque angulare coelestino totum colore illitum, in cuius inferiori angulo mons est trifariam et in tria cacumina a radicibus divisus, ex cuius medio equus dimidius animal homini fidelissimum duobus anterioribus pedibus in altum elevatis salientique similis tribus gravibus vulneribus in cervice acceptis ensem falcatum qualis Turcorum esse sólet, cruore fluentem in ipso adhuc vulnere impressum ferox iubis auriculisque erectis, quod est in hoc animale precipuum generositatis signum, detinet, que omnia non ficta aut falso a te ad ostentacionem excogitata, sed manifesta sunt tue fortitudinis argumenta. Nam tu sicuti pretulimus dum sub arce predicta Kwlchwar Turcorum pro defensione sacrosancte fidei Christiane singulari prope certamine cum uno Turco strenuue et animose ut verum Christi militem decet congressus esses, equum tuum hoc pacto sicuti in istis stemmatibus tuis visitur, plagis confectum fuisse, te tamen ipsum Turcum cepisse captumque vinculis et funibus oneratum ad tuos commilitones traxisse ex relacionibus multorum accepimus, obiecta est