Oklevéltár a gróf Csáky család történetéhez. II. Oklevelek 1500–1818. (Budapest, 1919.)

supra attacto tractatu cessionali cum eodem fratre nostro jnito eatenus invicem obligati simus, nihilominus his quoque dívisionalibus nos ad oneris illius accuratam depensionem, et ibi praescripto modo inomissam praestationem hisce denuo per expressum in solidum obligamus, prouti etiam ad ea implenda, quae in distineto tractatu inter eundem fratrem nostrum comitem Nicolaum comitem item Franciscum et comitissam Juliannam ab una, parte vero ab altera comitem Ladislaum et Emericum et comitissae Annae successores intuitu portionum fundi religionis in Terebes et Vécse, ac possessionis Tóth-lzsép ab excelsa camera in cambium rece­ptarum ab iisdem tribus condividentibus, qui horum non erant partieipes per exolutionem et respective assignationem vir­tualium Inécz Smogócz Dobrova Hrabócz et Striócz compen­satarum inÍYimus. Nos omnes hic denuo in sensu eiusdem contractus obligamus. "Decimo quinto. Terminus apprehendendi possessorii est dies I . Mai anni currentis, in quo praescripto iam per nos modo cuivis rata sua resignanda est, et a quo quivis ratam suam et bona hanc constituentia privative possidere pleno iure incipit, omni communione dominii et usus qualiumeunque proventuum vel beneficiorum intra- et extravillanorum cessa­tura, adeoque etiam eo, ut coloni et iurisdictionati huiis dominii ad Homonnensem ratam non obvenientes a solutione telonii, quod huedum fors viguisset, essent immunes, piene cessante, solius et unici iuris gladi) porro quoque Homonnae iuxta consessus nostri decisa exercendi communione perma­nente. At calcinosi lapidis tollendi et avehendi beneficium illi condividenti, qui in proprio terreno tali destituitur, praemissa apud concernens dominium ad evitanda damna insinuatione pro propria duntaxat necessitate absque ullo terragio com­mune maneat. Decimo sexto. Possessiones Pakasztó et Homonna Olyka in eodem inelyto comitatu Zempliniensi ad dominium Homonna pertinentes et anno 1 808 per possessores pignoratarios de­funeto patruo nostro corniti Stephano remissae, sed per hunc vicissim in interusurio summarum investitarum sub titulo arendae prae manibus eorundem possessorum Thomae Szirmay

Next

/
Oldalképek
Tartalom