Oklevéltár a gróf Csáky család történetéhez. II. Oklevelek 1500–1818. (Budapest, 1919.)

quippe et Alexandri Szulyovszky ad annos aliquot supra viginti relictae, ultro quoque indivisae maneant, usque dum elapsuris annis contractualibus de iis ulteriora disponantur. Decimo septimo. Mutuam successionem et evictionem quoad omnia et singula huius divisionis obiecta, ac in specie etiam quo ad ipsas hic divisiorum bonorum metas, imo etiam quoad bona cambialia puncto 1 3. memorata hisce per expres­sum reservamus et obligamus. — Ut vero etiam sororem nostram comitissam Juliannam hac in parte quieíam reddamus, eorum quae ad implementum transactionis de possessione Nagy-Kemencze cum successoribus Ladislao Szirmaianis initae explenda restarent, ocyus implementum hisce promit­timus et obligamus. Salvis autem iis, quas successores sexus masculini contra foeminei sexus successores propter factas per danatum patruum in iuribus sexus masculini bonorum alienationes formánt, praetensionibus seu via amicae seu per compromissum complanandis. Ut autem Decimo octavo. Isthoc opus divisionis tanto firmiorem securitatem ac validius robur sortiatur, illustrissimorum ante­torum laudabilia secuturi vestigia, pro vinculo mille quin­gentos Rflorenos designamus eo unice fine, ut quicunque nostrum vei praeprimis nostrorum, quorum onera et grava­mina superius in nos assumpsimus, universorum praeserip­torum hanc divisionem sive in toto, sive in parte stúdiósé aut temere violaverit, ipso iure pariter ac facto praedeductam vincularem poenam incurrat, medio cuiuscunque inelyti comi­tatus Zempliniensis iudicis servatis tamen de iure servandis dessummendam et parti observanti cessuram, in salvo caetero­quin hacce divisione permanente, imo si in uno vei altero praemissorum membro contra partém huic divisioni stare renuentem ad implementum eiusdem fors procedendum esset, pro expensarum et fatigiorum compendio itidem quemcunque praelibati comitatus legitimum iudicem modalitate praemissa processorum denominamus. In quorum fidem robur et observamen nos et nostros praeseriptos universos ad haec omnia sub praedeclarato vinculo inviolabiliter observanda et perpetuis temporibus irrevocabili­ter tenenda propriarum manuum subseriptionibus et usualium

Next

/
Oldalképek
Tartalom