Oklevéltár a gróf Csáky család történetéhez. II. Oklevelek 1500–1818. (Budapest, 1919.)
4196 2 3/4 xr. in summa autem 46779 fl. 41 1/2 xr. in schaedis reluitionalibus ad cassam communem pro fundo communi et inde faciendis communibus expensis destinatam, in aere parato exolvere teneremur, haec quia caeteri quoque condividentes ita in eo coaluerunt, apud nos instar fidei commissi et inhaerentis perennis oneris maneat, atque pro fundo familiae communi ita serviat, ut inde quotannis interusurium sex pro centum accurate semestraliter solvere teneamur, proque his summis non aedificia sola, sed bona universa nostra nobis divisionetenus obvenientia ad selectum obligata maneant neque haec unquam exolvere aut in alium transferre liceat, quia familia hunc fundum stabilem habere, neque vicissitudínibus temporum subiectum esse vult, denique istud divisionale punctum in inclyto comitatu Zempliniensi instar verarum obligatoriaJium nostrarum tanquam de liquidis supra deductis summis expeditarum intabuletur communi nostro consensu et coalitione id exposcente. Praeter quas hic deductas et insimul 46779 fl. 41 2/4 xr. V. V. id est quadraginta sex mille septingentos septuaginta novem Rhenenes florenos 4i 2/4 xros efficientes summás, etiam aliud capitale 3000 Rf. pro distracta domo Homonnensi apud excellentissimum dominum comitem Henricum Vandernáth exhaerens, ac denique arendam possessionis Dedasócz, prouti ex capitale pro distrahenda domo Homonnae a' Beniamino Schőnbrun reluta obtinendum destinamus, qui hic determinatus fundus si tegendis communibus expensis non sufficeret, quivis condividentium ad supplendum defectum iuxta ramos in sensu etiam tractatus nostri cum comite Nicolao initi, puncti 7. in una sexta concursurus est. Decimo. In quibus locis divisionalibus ius familiae nostrae per extraneum possessum praeexisteret, talem portionem conformiter divisionis prioris puncto 8. redimere ac iure firmo tenere nisi illi liceat, cuius locus huiusmodi per hanc divisionem obtigit. Quodsi praeter omnem spem ex isthac divisione, quod esset commune, aliquid emansisset, id quamprimum desuper notitiam nacti fuerimus, aequali divisioni subiiciendum declaramus. ZIndecimo. Cum successio omnis cum onere vadat, gravia Ssabó: A gr. Csáky csalid történet* 1. 56