Oklevéltár a gróf Csáky család történetéhez. II. Oklevelek 1500–1818. (Budapest, 1919.)

nostros legitímos Hungáriáé reges praefatum comitem Ste­phanum de Chak haeredesque et posteritates ipsius ac legatorios utriusque sexus universos in praespecificata arce Szepes bonisque ad eandem pertinentibus et pertinere debentibus iuxta formám praesentis huius nostrae collationis ac eiusdem universos et singulos articulos contra quosvis legitimos impeti­tores causidicos et actores propriis fisci nostri regü curis laboribus et expensis tueri protegere et defensando conser­vare velle. Quod si vero nollemus non possemus aut non curaremus, successoresque nostri nollent non possent aut non curarent quovis modo, ex tunc aut summás praespecificatas aut aequivalentia bona quoad omnem usum et fructum eidem comiti Stephano de Chák haeredibusque et posteritatibus ac legatariis utriusque sexus universis dare et assignare debeamus dictique successores nostri debeant et teneantur. Imo de novo etiam damus et conferimus annuimusque iure perpetuo et irrevocabiliter tenendas possidendas pariter et habendas, salvo iure alieno potissimum vero ecclesiarum Dei, signanter autem in oppido Göncz habito, cui neutiquam per praesentes dero­gari volumus. Harum nostrarum secreto sigillo nostro, quo ut rex Hungáriáé utimur impendenti comminutarum vigore et testimonio literarum. Dátum per manus fidelis nostri nobis dilecti reverendi Georgii Szelepchény electi episcopi ecclesiae Nittriensis locique eiusdem comitis perpetui consilarii nostri ac aulae nostrae per dicíum regnum nostrum Hungáriáé cancellarii, in civitate nostra Vienna Austriae die vigesima secunda mensis Novembris anno domini millesimo sexcentesimo quinquagesimo primo, regnorum nostrorum Romani decimo quinto Hungáriáé et reüquorum vigesimo sexto, Bohemiae vero anno vigesimo quarto. Ferdinandus mp. Georgius Sze­lepchény electus episcopus Nitriensis mp. Andreas Ruthkay mp. Hártya-füzetbe írt, függő pecséttel ellátott eredetije a központi részben 40. csomó 1. szám (régi jelzete a kassai iratok közt: 4. csomó 8. szám).

Next

/
Oldalképek
Tartalom