Oklevéltár a gróf Csáky család történetéhez. II. Oklevelek 1500–1818. (Budapest, 1919.)

exhibitis et prescitis universa sua boria et pro summa 50000 florenorum Hungaricalium eidem domine Anne Veseleni tunc consorti sue per testamentariam suam dispositionem legasset et inscripsisset obligassetque, si prenotatos Stephanum et Ladislaum Chiaky (quod tamen Deus optimus maximus beni­gne avertere dignetur) vivente et super sita annotata domina Anna Veseleny utriusque sexus solacio vita fungi contingeret f eo tristiori in causa bona supra recensita omnia utpote oppi­dum Busza et portiones possessionarie tam ad ipsum ab anti­quo spectantis quam etiam nunc via ipsius divisionis ex di­strictu Gorbovideke applicate et excise simul et portiones possessionarie in oppido Darocz Giereos et Gieongi posses­sionibus habite nunc quidem pro 24000 millibus florenis Hungaricalibus eidem domine inscripte pro integra 50000 millium Hungaricalium summa inscripta sint et habeantur et remaneant nec quisquam ab eadem vei legatarüs eiusdem prius et aliter, quam disposita plene et integre quinquaginta mil­lium florenorum Hungaricalium summa auferre et redimere possit valeatque. Preterea cum domus et curia nobilitaris in oppido Buza extructa ipsi domine Anne Veseleni pro loco habitationis et residentie deputata et assignata penitus sit desolata, in eiusdem domus et curie edificationem et restau­rationem ex universis bonis Chiakianis tam in hoc regno nostro Transsylvanie quam etiam partibus Hungarie ditioni nostre Transylvanice subiectis exceptis bonis Darocziensibus mille florenis Hungaricalibus exigendi et colligendi manibus eiusdem domine ordinasset et deputasset. Donec vero dicta domina edificare poterit liberum sit ipse domine Anne Vese­leny in quocunque castro filiorum suorum, ubi scilicet malu­erit una cum tota sua aula et familia servitoribus et servitri­cibus habitare et ubivis in castro habitare maluerit, eidem domine Anne Veseleny totique eius familie de victu necessario similiter, et equis de papulo sufficiente providere, salarium tamen et amictum tam proprium quam etiam aule sue ex pro­priis reditibus subministrare ipsa domina tenebitur. Verum quando bona Adoriana pariter et Marghitana in partibus regni Hungarie ditioni nostre Transsylvanice subiectis sita, vini sci­licet feratia Ladislao Chiaky via reális divisionis sorté posita

Next

/
Oldalképek
Tartalom