Oklevéltár a gróf Csáky család történetéhez. II. Oklevelek 1500–1818. (Budapest, 1919.)
cessissent abvenissentque vinorum allodialium preterea decimalium oppidi Margita equalem et integram dimidietatem vita ipsius domine durante idem Ladislaus Chiaky dare et assignare, eademque omnia vina allodialia et decimalia Margitana opera et laboribus colonorum Adorianiensium semper ad oppidum Darocz gratis deducenda et portanda teneatur. Ex vicinis vero possessionis Seyter allodialibus tantum quintam partém similiter ad vite dies ipsius domine Anne Veseleny idem Ladislaus Chiaky se se daturum obligasset. His tamen portionibus ex vineis oppidi Marghita et possessionis Seyter modo predeclarato vita durante dicte domine Anne Veseleny deputatis post obitum eius pene et similiter integreque soJummodo ipsi Ladislao Chiaky una cum reliquis vini portionibus et proventibus perpetuo remanentibus tandem prememoratis, domina Anna Veseleni et Anna Chiaky pro ipsarum iuribus et pretensionibus omnibus, quibus ad universa bona Chiakiana uti relicta et fiba dicti olim Stephani Chiaky uti poterant hunc in modum et ordinem contentatis. Ipsaque domina Anna Veseleny pro se se et filia sua Anna Chiaky huiusmodi contentatione et bonorum sequestratione acquiescens reliqua universa bona et iura immobilja in quibuscunque huius regni nostri Transsylvanie et partium regni Hungarie ditioni Transsylvanice subiecta comitatibus sita habita existentia castra utpote et oppida possessiones portionesque possessionarias predia et aha quovis nominis vocabulo nuncupata bona Adorján Margita Keoreoszegh Almás Egheres Gorbovideke primum quidem certas bonas et salutares ipsisque partibus etiam optime approbatas ob respectas et considerationes, potissimum autem ob commodiorem et pacatiorem bonorum administrationem fratrumque ipsorum maternum amorem et concordiam rectius sanctiusque colendam et observandam non singula castra oppida possessionesque et portiones possessionarias in singulas duas partes dividisset et sequestrasset, verum universorum bonorum Chiakianorum tam in hoc regno Transsylvanie quam etiam partibus Hungaricalibus sitarum huiusmodi fecisset partitionem seu divisionem rescita prius universorum bonorum et officialibus et aliis locis in illis versatis, et proventuum quantitatem callentibus servi-