Oklevéltár a gróf Csáky család történetéhez. I. Oklevelek 1229–1499. (Budapest, 1919.)

Gachal pro annotatis nobilibus dominabus cum procuratoriis litteris vestris in nostram exurgendo presenciam responderat ex adverso, quod tempore premisse possessionarie statucionis ipsis Nicolao Georgio et Stephano fiende pro eo fecissent prohibicionem prenotatam, quia prescripte possessiones Kenes et Homrok vocate ipsis nobilibus dominabus efficacissimorum litteralium instrumentorum vigoribus pertinerent, que non ad tunc, sed in termino ulteriori per nos eisdem dando coram nobis exhibere prompti essent et parati, unde nos perceptis premissis iudicantes commiseramus eo modo, ut annotate nobiles domine universa litteralia ipsarum instrumenta, si que in facto dictarum possessionum haberent confecta, in octavis festi Epiphaniarum domini tunc venturis coram nobis exhibere tenerentur contra actores prenotatos. Quibus visis iudicium et iusticiam facere valeremus inter partes in premissis, prout dictaret ordo iuris. A quibus quidem octavis festi Epiphania­rum domini, dum prescripta instrumentális exhibicio diversis prorogacionum cautelis intervenientibus seriebus litterarum nostrarum prorogacionalium ad octavas festi Epiphaniarum domini in anno proxime transacto preteriti, et abhinc ex eo quia Andreas de Kecheth legitimus procurator dictarum nobi­lium dominarum easdem ad tunc ipsam instrumentalem ex­hibicionem facere non posse indicarat, sed eandem cum grava­mine consueto per nos in ulteriorem terminum difPerri postu­larat, cum iudicio trium marcarum deponendo ad octavas festi beati Georgii martyris et abinde modo consimili pro eo, quia preallegatus Andreas de Kecheth legitimus procurator pre­dictarum nobilium dominarum easdem ad tunc nec dictam instrumentalem exhibicionem facere, nec predictum iudicium trium marcarum persolvere posse indicarat, sed tam eandem quam solucionem dicti iudicii trium marcarum per nos in ulteriorem terminum differri postularat cum altero iudicio trium marcarum similiter deponendo prescripto prioré iudicio trium marcarum dupplum sorciente secundum continencias lit­terarum nostrarum prorogatoriarum, currendo ad octavas festi beati Jacobi apostoli consequenter proxime preteritas pro­rogative devenisset, ab eisdemque octavis festi beati Jacobi apostoli de parcium procuratoris voluntate simulcum duabus

Next

/
Oldalképek
Tartalom