Oklevéltár a gróf Csáky család történetéhez. I. Oklevelek 1229–1499. (Budapest, 1919.)

auspicia, que ipsi nobis ac patres ipsorum patri nostro necnon domino Bele avo nostro regibus illustribus indefesse fidelitatis studio impenderunt. Nos igitur ipsorum servicüs et fidelitatum obsequiis, que nostris temporibus toto fidelitatis obsequio impendere curaverunt benignitatis animo recensitis, preser­tim cum Jaan fráter eorundem supradictus sub castro Jauriensi tempore occupacionis eiusdem castri per insultum regis Boemie vulnus exceperit letale pro defensione patrie viriliter dimi­cando, ac diversis forturie casibus [scilicet in belü certamine] inmisscendo intelljgentes, et per relaciones baronum nostrorum de ipsorum et patrum suorum meritis gratiosis, quibus in conspectu patris nostri domini Stephani necnon domini Bele avi nostri regum illustrium temporibus studuerunt [atque nisi sunt complacere]. In recompensacionem tam fidelium meri­torum cum prefata terra a nexu obnoxietatis pristine absol­ventes, applicavimus eosdem libertati nobilium de Zepes ex voluntate et beneplacito eorundem, ut in eadem libertate et servicio permanere deberent, qua ipsi nobiles de Zepes gratu­lari evidencius dinoscuntur, exercituantes in futurum sicut de tanta terra exercituandi ceteris mos extitit usitatus. Mete autem terre prefatorum, prout in literis Ladizlai comitis de Zepes fidelis nostri vidimus contineri hoc ordine distinguntur, prima meta supra fontem in magna Mesde in latere montis versus orientem, de hinc descendit transiens rivulum, ad vallem ten­dens directe versus occidentem, et ibi est meta terrea. Ab inde procedit paululum per eandem vallem, et in parvulo Berch in latere est meta terrea. Ab inde procedit versus occidentem ad metam maioris ville Thomasi, ab inden (sic) procedit simiüter versus occidentem ad metam ville Letun, et ibi est meta terrea, ab inde versus occidentem tendit ad metam teotonicorum de villa Ssacti Ladizlai, de inde tendit versus aquilonem ad metas Mychleth, ab inde descendit ad quoddam pratum, quod est Mechok et Petri filii Gurk, deinde versus occidentem pro­cedendo et per pratum transeundo ad caput fontis, de hinc vadít versus orientem ad latus montis, et ibi est meta terrea in latere eiusdem. Ab inde tendit directe versus meridiem in latere eodem, et viam transeundo in minimo Beerch est meta terrea. Ab inde descendit similiter versus meridiem et vix ad

Next

/
Oldalképek
Tartalom