Budapest történetének okleveles emlékei. Monumenta diplomatica civitatis Budapest. Csánky [!] Dezső gyűjtését kiegészítette és sajtó alá rendezte Gárdonyi Albert I. (1148-1301). (Budapest, 1936.)

nostrorum Dada vocatam in comitatu Tholnensi existentem sibi dari. Verum quia ipsius terre qualitas et quantitas nobis ad plénum non constat, fidelitati vestre mandamus precipientes, quatenus mittatis unum ex vobis fidedignum, qui convocatis commetaneis et vicinis reambulet et statuat predictam terram domine Elisabeth et sororibus, si non fuerit contradictum, contradictores autem ad nostram citet presentiam ad terminum competentem, qualitatem et quantitatem dicte terre nobis fideliter rescribatis. Dátum Bude, tertio die Resurrectionis Domini. Kívül: Fidelibus suis capitulo Budensi. Eredetije hártyán, hátlapján rányomott viaszpecsét maradványával, az Országos Levéltárban »M. O. D. L. 1023.« jelzet alatt. 160 1279. május 4. A budai káptalan előtt Saapi Péter fia János saapi földjének egy részét a margitszigeti apácáknak 25 ezüst márkáért zálogba adja. Nos capitulum Budensis ecclesie damus pro memória, quod Johannes filius Petri de villa Saap coram nobis personaliter constitutus quandam portionem terre sue de Saap separatam per tres novas metas a totali terra sua, quarum prima incipit a quadam parva via, que vádit ad occidentem, ubi est una nova meta prope domum eiusdem Johannis, inde directe procedendo sub quodam trunco est alia nova meta ; ulterius procedendo ad occidentem est tertia nova meta iuxta quandam magnam viam et eam particulam, que remanet ad meridiem per distinctionem dictarum trium metarum usque metas terre Ozlar et terre Suul et usque metas terre Saap, sororibus de Insula Beate Virginis, pro quibus Churkou et Theka officiales earundem comparuerunt, pro viginti quinque marcis finiti argenti per easdem dominas sibi plene solutis coram nobis usque Passca Domini nunc venturum vei prius cum omnibus utilitatibus et pertinentiis dicte portionis terre pignori obligavit, ita videlicet, quod, si dictam pecuniam in eodem termino Johannes antedictus refundere ipsis sororibus non posset, ipsa terra per probos viros extimaretur (!), que si plus valoris fuerit, eedem sorores ad eandem pecuniam facient addimentum (!), si vero minus valuerit, de predicta pecunia idem Johannes reddere tenebitur, ut assumpsit, et ipsa terra dominabus perpetuabitur supradictis cum omnimoda defensione Johannis, si per aliquos fuerit inpedita. Dátum anno Domini M° C°C° LXX° nono, in crastino Inventionis Sancte Crucis.

Next

/
Oldalképek
Tartalom