Budapest történetének okleveles emlékei. Monumenta diplomatica civitatis Budapest. Csánky [!] Dezső gyűjtését kiegészítette és sajtó alá rendezte Gárdonyi Albert I. (1148-1301). (Budapest, 1936.)

Kívül: Pro dominabus sororibus de Insula Beate Virginis contra Johannem filium Petri de Saap. Eredetije hártyán, hátlapján viasz zárópecsét némi maradványával, az Országos Levéltárban »M. O. D. L. 6611.« jelzet alatt. jgj Buda, 1279. május 11. IV. László király jóváhagyja azt a szerződést, mely szerint Lőrinc szörényi bán dobokamegyei Kendteluk nevű birtokát Hench comes budavári rectornak, Rodnai Brendulinus fiának, 150 márkáért eladja. Nos Ladislaus Dei gratia rex Hungarie memorie commendantes significamus, quibus expedit, tenore presentium universis, quod Laurentius banus de Zeurino, filius quondam Laurentii voyvode, dilectus et fidelis noster, ad nostram accedens presentiam a nobis petivit humiliter suppli­cando, quod quandam possessionem suam Kendteluk vocatam olim ad comitatum de Doboka pertinentem, quam idem Laurentius woyvoda páter eius a serenissimo principe domino Bela felicis recordationis rege avo nostro karissimo acquisiverat, comiti Hench filio Brendulini de Rodna, rectori castri Budensis, propinquiori suo videlicet commetaneo, vendendi facultatem liberam preberemus, et, licet successivis temporum mutatio­nibus predicta possessio Kendteluk vocata ad diversas manus fuisset devoluta, tamen, quia eandem possessionem per prefatum Laurentium woyvodam pro magnis et fidelibus suis obsequiis fuisse comperimus acquisitam, nec debebat collatio sibi facta de eadem aliqualiter retractari, nos, qui ex officio suscepti regiminis debemus librare merita negotiorum et iuste petentium votis acquiescere, petitionem ipsius Laurentii bani in hac parte duximus admittendam, presertim, quia idem in pacifica possessione ville seu possessionis memorate constitutus fuerat illa vice. Qui obtenta a nobis licentia huiusmodi, coram nobis personaliter compa­rendo sepedictam possessionem Kendteluk vocatam confessus est se prefato comiti Hench pro centum et quinquaginta marcis fulminati argenti vendidisse et ipsam pecuniam ab eodem plenarie recepisse. Cui quidem emptioni et venditioni nos de beneplacito omnium baronum nostrorum ad instantiam partium consensum prebuimus regium et assensum volentes, quod ipsam possessionem Kendteluk idem comes Hench et per eum sui heredes heredumque suorum imposterum successores in metis prioribus et antiquis, quibus eadem fuerat limitata, cum eius

Next

/
Oldalképek
Tartalom