Budapest történetének okleveles emlékei. Monumenta diplomatica civitatis Budapest. Csánky [!] Dezső gyűjtését kiegészítette és sajtó alá rendezte Gárdonyi Albert I. (1148-1301). (Budapest, 1936.)

Petrus filius quondam Hermanni comitis, gener Walterii comitis de Kamarun, ad nos accedens, litteras domini nostri Ladizlai Dei gratia iliustris regis Hungarie patentes prefato Waltero comiti super palatio magistri Vgrini filii Pous datas, quarum tenorem nostris litteris inseri postulabat, nobis exhibuit sub hac forma : Nos Ladizlaus Dei gratia rex Hungarie etc. Dátum Bude, in crastino beati Galli, anno Domini millesimo CC° LXX° tertio. Preterea idem Petrus alias litteras eiusdem domini regis clausas nobis specialiter directas exhibuit continentes, quod nos ipsum palatium et eius utilitates prefato Waltero comiti assignari facere et eidem comiti nostras etiam litteras et testimonium concedere deberemus. Cum igitur duo ex nobis viri ydonei concanonici nostri, quos recepto huiusmodi mandato domini regis ad statuendum predictum palatium miseramus, statuerint et assignaverint ipsum palatium cum terris et omnibus aliis utilitatibus ac pertinentiis suis prefato Waltero comiti, nullo contradictore apparente, nos de huiusmodi mandato regio sepedicto Waltero comiti presentes nostras concessimus litteras, tenorem predictarum litterarum ipsius domini regis patentium de verbo ad verbum, sicut patet superius, presentibus inseri faciendo. Dátum per manus magistri Sixti lectoris Strigoniensis, anno Domini millesimo CC° LX°X° tertio, feria secunda proxima ante festum Omnium Sanctorum. Eredetije hártyán, fölül Abc cihrographummal, selyemzsinóron függő kerek viaszpecséttel, az Országos Levéltárban »M. O. D. L. 835.« jelzet alatt. Codex diplomaticus V. 2. 123-24. 11. és VII. 5. 389-40. 11. Monumenta eccl. Strigoniensis II. k. 25—26. 11. Az oklevélben említett Walter komáromi comes azonos a más oklevelekben budai comesnek nevezett Walter-ral. 118 1273. IV. László király megengedi Moys somogyi comesnek, hogy birtokairól leányai részére, akik margitszigeti apácák, végrendelkezhessék. Ladizlaus Dei gratia Hungarie, Dalmatie, Croatie, Rame, Seruie, Gallicie, Lodomerie, Comanie Bulgarieque rex universis Christi fidelibus, quibus presentes patuerint, salutem in Domino sempiternam. Regalis sublimitas debet non inmerito adinittere honestas preces et petitiones nobilium regni et suorum subditorum. Hinc est, quod vir nobilis Moys

Next

/
Oldalképek
Tartalom