Budapest történetének okleveles emlékei. Monumenta diplomatica civitatis Budapest. Csánky [!] Dezső gyűjtését kiegészítette és sajtó alá rendezte Gárdonyi Albert I. (1148-1301). (Budapest, 1936.)

comes Symigiensis ad nostram accedens presentiam a nobis instanter postulavit, quod quasdam villás suas hereditarias, quarum nomina subsequentur, filiabus suis, sororibus fratrum Predicatorum in Insula Virginis Gloriose commorantibus, haberet donandi, legandi seu conferendi de nostro et karissime matris nostre regine voluntate et beneplacito facultatem. Cuius nos servitia et fidelitates, que nobis et karissime matri nostre regine exhibuit, attendentes, consideratis etiam iustis petitionibus eiusdem, quia huiusmodi donationes pro remedio animarum fidelium fieri dinoscuntur, quia etiam idem comes Moys heredum solatio erat destitutus, concessimus eidem, ut villám Igol, duas villás Posony vocatas, villám Borhud, villám Ozlar et villám Chaba hereditarias, item villám Kosuk, villám Belch et villám Rakusy, quas ipse hereditarias dicebat et tempore domine Marié regine quondam Vngarie esse alienatas et post per karissimum patrem nostrum regem Stephanum beate memorie et predictam matrem nostram scita veritate restitutas, de nostro et karissime matris nostre regine et omnium barronum nostrorum consensu ipsis filiabus suis donandi, legandi seu conferendi facultatem. Ut autem ipsius Moys comitis collationis seu donationis series robur obtineat perpetue firmitatis, nec possit processu temporum per quempiam in irritum revocari, presentes litteras nostras concessimus duplicis sigilli nostri munimine roboratas. Dátum per manus magistri Benedicti Orodiensis ecclesie prepositi, aule nostre vicecancellarii, dilecti et fidelis nostri, anno Domini M° CC° LXX° tertio, regni autem nostri anno primo, venerabili viro magistro Nicolao sancte Strigoniensis ecclesie electo, aule nostre cancellario perpetuoque comite loci eiusdem accomite de Pylis, venerabilibus patribus Stephano Colocensi et Johanne Spalatensi archiepiscopis, Lamperto Agriensi, Brictio Chanadiensi, Job Quinqueecclesiensi, Phylippo Waciensi, aule domine regine karissime matris nostre cancellario et comite Neu­gradiensi, Paulo Wesprimiensi, Tymoteo Zagrabiensi, Lodomerio Wara­diensi, Dionisio Jauriensi et Petro Transsilvano episcopis, ecclesias Dei feliciter gubernantibus, Laurentio palatino, comite Supruniensi et de Barana ac iudice Comanorum, Herrico bano totius Sclauonie, Nicolao woyauoda Transsiluano comite de Zonuk, Stephano magistro Thavar­nicorum, Ladizlao iudice curie comite de Bana, Erney bano de Wozara et de Gow, Johanne bano de Macho, Stephano bano de Bazna, Gregorio bano de Boronch et de Kuchou, Paulo bano Zeurino, Renoldo magistro dapiferorum comite Zulgageuriensi, Wgrino magistro agasonum comite Sirimiensi, Laurentio magistro pincernarum comite de Kwe et de Karasu,

Next

/
Oldalképek
Tartalom