Gerevich Tibor–Jakubovics Emil–Berzeviczy Albert: Aragoniai Beatrix magyar királyné életére vonatkozó okiratok. (Budapest, 1914. Monumenta Hungariae Historica. Diplomata 39.)

Perotthi ex praefata domina Barbara progenitis et infra­scriptae fassioni per omnia gratum et benivolum consensum pariter et assensum prebendo, coram nobis personaliter constituti, ultro, sponte et libere confessi sunt in hunc modum : quod quia ipsi propter recessum eiusdem reginalis maiestatis, serenissimae videlicet dominae Beatricis reginae Hungáriáé ad partes Italiae profìciscere, veluti servitores eiusdem reginalis maiestatis, cum eadem omnino recedere deberent, unde se ad has partes nunquam reddituros spera­rent, possessionesque et bona ipsorum in dicto regno Hungáriáé existentes et habita ob remotam locorum distan­tiam debito modo conservare, eorumque provisioni pariter et defensioni de tam longinquis partibus intendere non valerent. Ob hoc ipsorum matura prius in se deliberatione prae­habita et praeconcepta, totalem possessionem ipsorum Lybad vocatam, in comitatu Strigoniensi existentem, simulcum curia nobilitari eorundem, possessione in eadem habita, ac uni­versis ipsarum utilitatibus, proventibus et pertinentiis quibus­libet, terris puta arabilibus, cultis et incultis, agris, pratis, pascuis, foenetis, sylvis, nemoribus, rubetis, montibus, vallibus, collibus, piscinis, piscaturis, molendinis et locis eorundem, vineis, vinearumque promonthoriis et generaliter quarumlibet utilitatum earundem integritatibus,quovis nominis vocabulo vocitatis, ad eandem totalem possessionem et dictam curiam nobilitarem rite et legitime spectantibus et pertinere debentibus, pariter cum totalibus dote et rebus paraffernalibus antedictae dominae Barbarae, necnon iuribus quartalitiis praefatarum puellarum Beatricis, Lucretiae et Elionorae, eisdem de praetactis totali possessione ac curia nobilitari et pertinentiis earundem, iuxta huius regni con­suetudinem provenire debentibus, venerabilibus dominis canonicis et capitulo ecclesiae Strigonensis tum ob spem et refrigerium salutis animarum eorundem Perotthi et dominae Barbarae consortis eiusdem, progenitorumque ac haeredum et posteritatum ipsorum universorum in perpetuam elemosinami, tum vero pro duobus milibus florenis auri, per eosdem a praefatis dominis canonicis et capitulo iamfatae ecclesiae Strigoniensis, uti dixerunt, iam piene habitis, levatis et

Next

/
Oldalképek
Tartalom