Gerevich Tibor–Jakubovics Emil–Berzeviczy Albert: Aragoniai Beatrix magyar királyné életére vonatkozó okiratok. (Budapest, 1914. Monumenta Hungariae Historica. Diplomata 39.)
Item sciendum est, qualiter cum praedicta serenissima regina plures copias armatorum haberet, eas misit in omnibus rebus occurrentibus pro servitio serenissimi regis, mariti sui, et status communis conservatione, prout ipse petebat tarn ad custodiam diversarum civitatum et terrarum, quam etiam ad profligandum hostes et invasores huius regni, eorumque adhaerentes debellandum et civitates occupatas recuperandum et omnia et singula faciendum, prout ipse rex voluit et mandavit, operaque ipsarum gentium in omnibus necessitatibus suis strenue maiestas ipsa usa est cum inextimabili (!) expensa ipsius serenissimae reginae. Item sciendum est, praedictam serenissimam reginam ad requisitionem et instantiam serenissimi regis Wladislai, mariti sui, et pro servitio ipsius soluisse et exposuisse ultra ducenta millia fìorenorum. Item, quod serenissimus rex Wladislaus non potest, neque debet conqueri serenissimam reginam puplicasse (!) et divulgasse matrimonium inter eos contractum, quia ea, quae acta et gesta sunt inter eosdem, nota fuerunt et sunt pluribus intervenientibus. Item quod praedictus serenissimus rex non debet asserere se minima consensisse in matrimonium, attento, quod per multos actus ante et post matrimonium diffusius est videre. Item, quod praedictus serenissimus rex non potest, neque debet incusare serenissimam reginam eam puplicasse (!) consummationem matrimonii ex multis rationibus et causis suo loco et tempore declarandis. Nam ea, quae Romae temptata et tractata fuerunt per Nitriensem episcopum et nonnullos alios, nomine ipsius Wladislai regis, magnificus orator serenissimi Siciliae regis multotiens obtulit eidem serenissimo Wladislao regi per medium episcopi Bosnensis et aliorum fìdedignorum declarare suae regiae maiestati omnes agitationes factas Romae et ostendere dolum et fraudem aliquorum malignantium et iustifìcare causam praedictae serenissimae reginae, qui quidem Wladislaus rex nunquam dedit responsum velie hoc intelligere, tamen orator ipse est paratus multis efficacissimis rationibus expurgare praedictam serenissimam reginam.