Gerevich Tibor–Jakubovics Emil–Berzeviczy Albert: Aragoniai Beatrix magyar királyné életére vonatkozó okiratok. (Budapest, 1914. Monumenta Hungariae Historica. Diplomata 39.)
Item quantum ad persuasionem illam, quod serenissima regina deberet desistere ab huiusmodi inquietationibus,attento, quod ipse Wladislaus rex declaraverat nullo modo velie habere eam in uxorem, hoc mirandum est, cum nemo sit, qui nesciat matrimonium inter praedictos principes esse indissolubile et quod nullo pacto retractari posset, quia quos Deus coniunxit, homo non separet, neque regalis maiestas potest desistere, quia unusquisque obligatur honori suo, per quem non solum facultates,sed etiam vitam propriam exponere et ammittere debet et praesertim, quod hoc tangit ad honorem tantorum regum et principum et totius domus Aragoniae et quod etiam, si regalis maiestas vellet desistere, non posset. Item quantum ad particulam illam, per quam praedictus serenissimus rex asserit matrimonium contractum inter ipsum et serenissimam reginam, neque valere, neque esse alicuius momenti, hoc magnopere mirandum est attento, quod aliter sentit conscientia suae regiae maiestatis ac etiam multis constai, quapropter, si res expostulat, offerimus substentare (!) praedictum serenissimum Wladislaum regem obiigari matrimonio affatae serenissimae Beatricis reginae. Item quantum ad aliam particulam, quod serenissimus rex asserit intellexisse serenissimam reginam habuisse aliquos tractatus cum aliquibus contra regnum, haec res non solum est miranda, sed etiam stupenda, attento, quod praedicta serenissima regina nunquam fecit, nec dixit, neque etiam cogitavit aliquid contra regnum, neque contra regem, et quamvis facile considerandum est et ratio palpabilis est, quod si regina faceret vel cogitaret contra regnum et regem maritum suum, faceret contra semetipsam, tamen ad confusionem delatorum et malignantium et ad declarationem veritatis et ad satisfactionem animi serenissimi regis praedicta serenissima regina offert stare in omnibus iudicio reverendissimae dominationis vestrae. Kívül ; XVIII. Septembris, domini episcopi Theanensis super matrimonio serenissimae dominae Beatricis reginae Hungáriáé. Copiae. Sanctissimi domini nostri papae.