Gerevich Tibor–Jakubovics Emil–Berzeviczy Albert: Aragoniai Beatrix magyar királyné életére vonatkozó okiratok. (Budapest, 1914. Monumenta Hungariae Historica. Diplomata 39.)
eidem serenissimae Beatrici reginae, ut ipsis favere et regnum tueri tamquam eorum domina et regina et pro conservatione status et tranquillitate reipublicae futuro regi nubere vellet; tamen praefata serenissima regina persistebat in suo proposito et nullo pacto maritum habere volebat. Item sciendum est, qualiter praedicta serenissima regina dum perseverarci in sua deliberatione, petivit dotes et dotarium iungere capitulorum factorum tempore celebrationis matrimonii cum rege Mathia ac etiam petivi bona sibi spectantia et pertinentia legitime per mortem regis Mathiae, mariti sui, quibus vero petitionibus et requisitionibus domini praelati et barones Hungari responderunt supplicantes eidem serenissimae reginae, ut propter turbationes regni et propter necessitatem ipsorum vellet habere respectum, ne regnum praedictum destrueretur, tum quia regnum praedictum non erat suffìciens solvere et satisfacere tantam pecuniarum quantitatem, videlicet pro dote et dotario trecenta millia florenorum, 1 ut patet in capitulis et pro bonis sibi spectantibus per mortem regis Mathiae ultra quingenta millia florenorum, tum etiam quia regnum remaneret sine regimine, neque valebant se ipsos defendere a tantis potentissimis hostibus invasoribus. Quas ob res magnum reipublicae Christianae imminebat periculum ; ideo reiterata instantia supplìcaveruni eidem serenissimae reginae, ut ipsis favere, regnum defendere et futuro regi nubere vellet. Item sciendum est, qualiter praefati domini praelati et barones Hungari desiderantes pro bono ipsorum et reipublicae regni, quod omnino praedicta serenissima regina assentirei supplicationibus ipsorum, rogaverunt instantissime oratores serenissimis (!) Siciliae regis, genitoris eiusdem reginae, ut scriberent eidem serenissimo Sicilae regi, quatenus ordinare et iniungere deberet praedictae reginae, fìliae suae, ut ipsa arinueret supplicationibus dominorum praelatorum et baronum et futuro regi nubere vellet, inter quos dominus Thomas episcopus Iauriensis fuit principális suasor et auctor, qui etiam instavit, quod serenissimus rex Siciliae providere deberet, ut summus pontifex opportune scriberet et prae1 Az adatokból csak 200,000 világlik ki.