Gerevich Tibor–Jakubovics Emil–Berzeviczy Albert: Aragoniai Beatrix magyar királyné életére vonatkozó okiratok. (Budapest, 1914. Monumenta Hungariae Historica. Diplomata 39.)

ciperet eidem serenissimae reginae, ut pro bono reipublicae Christianae annueret supplicationibus praelatorum et baronum modo superius expresso, qui quidem oratores consuluerunt praefatum serenissimum Siciliae regem, a quo habuerunt in mandatum, quod oratores ipsi deberent praecipere affatae serenissimae reginae sub paterna benedictione, ut ipsa debe­ret praedictis supplicationibus et precibus dominorum et baronum annuere et futuro se regi nubere vellet. Ad quae omnia oratores praedicti opportuna cum diligentia operam dede­runt apud praedictam serenissimam reginam, cui etiam super hoc serenissimus rex Siciliae litteras propriae manus scripsit. Item sciendum est, qualiter praefati domini praelati et barones Hungari volentes ad preces eorum praedictam serenissimam reginam inclinare et de eorum fidelitate et observantia eam certiorem reddere, iuraverunt in manibus domini Francisci de Montibus oratoris, promittentes habere, tenere et effectualiter reputare praedictam serenissimam regi­nam, tamquam eorum dominam et reginam. Item sciendum est, qualiter cum domini praelati et barones pluries agitarent de electione futuri regis, tandem post multas disceptationes die quartadecima*Iulii, 1490Budae, in domo ipsius serenissimae reginae adunati pariter et con­gregati praedicti domini praelati et barones summis precibus supplicaverunt affatae serenissimae Beatrici reginae, ut prop­ter causas maiestatis suae regalis alias expressas, quibus ipsi domini movebantur ad eligendum serenissimum regem Wla­dislaum, tunc regem Bohemiae, in regem Hungáriáé, ut sua reginalis maiestas dignaretur assentire dictae electioni prae­fati regis Wladislai et tamquam eorum regina ducere ipsum regem Wladislaum in virum et consortem et esse regina praedictorum regnorum vellet. Item sciendum est, quod manens praedicta serenissima regina super hocperplexa,antequam faceret resolutionem,inter­rogavit, quomodo fieret istud, et ipsi domini praelati et barones responderunt, quod oratores serenissimi Wladislai regis Budae stantes, videlicet Ioannes de Silmiberg, 1 cancellarius regni Bohe­1 Schellenberg.

Next

/
Oldalképek
Tartalom