Gerevich Tibor–Jakubovics Emil–Berzeviczy Albert: Aragoniai Beatrix magyar királyné életére vonatkozó okiratok. (Budapest, 1914. Monumenta Hungariae Historica. Diplomata 39.)

plurimas, quas asseruit sibi factas fuisse a regali maiestate. Sed interposui illum fratrem Ioannem, olim episcopum Waradinum, ut non meo nomine, sed ex se iterum temptaret, si posset eum precibus vel spe aliqua flectere, quoniam ipse fráter induxerat praefatum episcopum, ut concurreret ad eligendum istum regem promissione cancellariae huius regni, quam in praesentiarum idem episcopus obtinet. Sed recensendo oblationes regalis maiestatis praefatas, respondit, nolle vendere regem suum. Omnia etenim, quae in hoc negotio dicenda, proponenda et replicanda cognovi, aut per memet ipsum, aut per medium supradictorum fratrum episcoporum dixi, proposui et replicavi, ita tamen quod maiestas regia nunquam visa fuerit aegre ferre verba mea. Non video igitur, quid amplius possim in ea re operari. Dignetur igitur sanctitas vestra intimare, quid me velit agere, ego sequar regiam maiestatem quocumque ierit, sive in Transilvaniam, sive ad alios fines Turchorum Datum Waradini, 11. Augusti, MCCCCLXXXXIIII. Eiusdem beatitudinis vestrae devotissima creatura U. de Ursinis, episcopus Theanensis. Czím : Sanctissimo domino nostro papae. CCXIV. 1494. szeptember 18. Beatrix királyné megbízásából készült emlékirat a teanoi püspök, mint pápai legátus, részére, melyben Ulászlóval kötött házassága előzményei mondatnak el s a házasság fennállásának bizonyítékai vannak kifejtve. Egykorú másolat a velenczei Szt. Márk-könyvtár kézirattárában, Mon. Lat. Cl. X. No. 178. c. 45. Exemplum. Informationes breves reverendissimo episcopo Theanensi,sanctissimi domini nostri et apostolicae sedis legato. In primis omnibus notum est et praesertim dominis praelatis et baronibus Hungaris, qualiter post mortem felicis memoriae Mathiae regis Hungáriáé serenissima Beatrix regina decreverat et firmiter deliberaverat vidua permanere et in monasterio vitam ducere et quamvis domini praelati et barones Hungari instantissime multotiens supplicassent

Next

/
Oldalképek
Tartalom